Leverkusen
Formula:Commune Germaniae Germanicum1
Leverkusen est urbs Germanica prope Coloniam Agrippinam ad Rhenum iacens, circiter 160 000 incolarum.
Leverkusen die 1 Aprilis 1930 conditum est e coniunctione communium Wiesdorf, Schlebusch, Steinbüchel, ac Rheindorf.[1] Nomen urbis novae erat nomen vici operarium anno 1861 conditi a Carolo Leverkus(de) eius ultramarini synthetici fabricam servandi. Hunc vicum Leverkus nomen sedis hereditariae gentis suae dederat: villae Leverkusen apud Remscheidium.[2] Anno 1975 etiam Opladen, Neukirchen et Hitdorf urbi adiuncti sunt.[3]
Fabrica Caroli Leverkusen serius a Bayer AG empta est, quae hodie sedem suam in Leverkusen habet et oeconomiae urbis maximissime interest.
Praeclara est societas pedilusoria Leverkusensis in Bundesliga, Bayer 04 Leverkusen.
Pinacotheca
-
Tabula geographica urbis Leverkusen
-
Crux Bayer
-
Ostium Vipperae in Rhenum
-
Villa Römer
Nexus externus
Notae
- ↑ Bernardus Steinacker: Leverkusen Stadt an Rhein und Wupper. edition 1 anno 1987, Steinacker’sche Verlagsbuchhandlung, Leverkusen. ISBN 3-9801588-0-2
- ↑ Portal Rheinische Geschichte: Carl Leverkus.
- ↑ Köln-Gesetz.