1 Septembris
| ||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Hebdomas | Lun | Mar | Mer | Iov | Ven | Sat | Sol | |||
hebd. 35 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 1 | |||
hebd. 36 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | |||
hebd. 37 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | |||
hebd. 38 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | |||
hebd. 39 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | |||
hebd. 40 | 30 | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |||
(ISO 8601) | (ordo dierum anno 2024) | |||||||||
Index dierum |
1. dies mensis Septembris dies 244us anni est (vel 245us annorum bisextilium) in Calendario Gregoriano. Post hunc diem 120 dies anni supersunt et unus.
Secundum Calendarium Romanum hae sunt Kalendae Septembres, quae Kal. Sept. abbreviantur.
Eventa
recensereSaeculo 18
recensere- 1715 - Ludovicus XV post mortem proavi Ludovici XIV (vide infra) rex Franciae creatur.
Saeculo 19
recensere- 1838 - Societas Aemulationis Brugensis constituta est.
- 1866 - Napoleo III imperator Franciae Eduardum Drouyn de Lhuys administrum rerum exterarum dimisit.
- 1870 - inter Bellum Germano-Francicum clarum proelium fuit in Sedan inter quem Francici, Napoleone III imperatore, a Germanici profligati sunt. Napoleo III se Gulielmo I regi Borussiae dedit.
- 1886 - Samuel Fischer librarius Berolini Domum editoriam S. Fischer condidit.
Saeculo 20
recensere- 1916 (ad usque 30 Septembris) - Exercitus Imperii Russici Alexio Brusilov duce impetum irritum in Imperium Austro-Hungaricum atque Germaniam fecit.
- 1923 - Terrae motus magna in Regione Kantō Iaponiae (ubi et Tokium stat) fit.
- 1939 - De navi nomine Slesvicum et Holsatia in paeninsulam Dantiscanam Westerplatte nominatam tela tormentis coniecta sunt, quo impetu in milites Polonos directo belli per totum orbem terrarum gesti alterius initium est factum.
- 1948 - Consilium Parlamentaricum novum electum Bonnae primum convenit, ut de nova Lege Fundamentali Germaniae disputaret.
- 1951 - Concilium Salutis resolutionem 95 de statu Canalis Suesiensis in Contentione Arabo-Israëlitica decrevit.
- 1969 - Idris I rex Libyae expulsus est, Muammar al-Gaddafi legatus militum rem publicam promulgavit.
- 1985 - Ruinae navis RMS Titanic anno 1912 in Oceano submersaa inventa sunt.
Saeculo 21
recensere- 2008 - Yasuo Fukuda, primus minister Iaponiae, demissionem suam protulit.
Nati
recensereSaeculo 17
recensere- 1653 - Ioannes Pachelbelius, compositor Germanicus; mortuus est anno 1706.
Saeculo 19
recensere- 1846 - Carolus Cafiero, politicorum peritus et anarchista Italicus; mortuus est anno 1892.
- 1861 - Lazarus Edeleanu, chemicus Dacoromanus; mortuus est anno 1941.
- 1862 - Nitobe Inazō, legatus, philosophus, horticulturae et paedgogiae pertius Iaponicus; mortuus est anno 1933.
- 1864 - Rogerius Casement, legatus Hibernicus; anno 1916 supplicio affectus est.
- 1875 - Edgarus Rice Burroughs, scriptor Americanus; mortuus est anno 1950.
- 1877 - Franciscus Gulielmus Aston, chemicus et physicus Anglicus; mortuus est anno 1945.
- 1892 - Leverett Saltonstall, gubernator Massachusettae; mortuus est anno 1979.
- 1893 - Elisabetha Blythe, actrix Americana; mortua est anno 1972.
Saeculo 20
recensere- 1922
- Yvonne De Carlo, actrix Americana; mortua est anno 2007.
- Victorius Gassman, histrio et moderator cinematographicus Italicus; mortuus est anno 2000.
- 1925 - Roy Jay Glauber, physicus Americanus; mortuus est anno 2018.
- 1926 - Stanley Cavell, philosophus Americanus; mortuus est anno 2018.
- 1930
- Carolus Correa, architectus Indicus; mortuus est anno 2015.
- Michael Serres, philosophus Francicus; mortuus est anno 2019.
- 1933 - Dorothea Anna Richards, gubernatrix Texiae; mortua est anno 2006.
- 1935 - Seiji Ozawa, concentus magister Iaponicus; mortuus est anno 2024.
- 1936 - Robertus Franciscus List, gubernator Nivatae.
- 1937 - Carmelus Bene, histrio praecipue theatralis Italicus; mortuus est anno 2002.
- 1940 - Annie Ernaux. scriptorix Francica.
- 1942 - Antonius Lobo Antunes, scriptor Lusitanus.
- 1945 - Mustafa Balel, scriptor linguae Turcicae.
- 1946
- Barry Gibb, musicus Britannicus natus in Monapia.
- No Mu-hyeon, praeses Rei publicae Coreae; mortuus est anno 2009.
- 1948
- Iosephus Życiński, episcopus et philosophus urbis Polonicae Lublini; mortuus est anno 2011.
- Sergius Chiamparino, vir publicus Italicus Factionis Democraticae et ab anno 2001 urbis magister Taurinii.
- Iacobus Rebhorn, histrio Americanus; mortuus est anno 2014.
- 1950
- Dominicus Ceauşescu, Nicolai Ceauşescu et uxoris eius Helenae Ceauşescu filius minor, fuit politicorum peritus Dacoromanus; mortuus est anno 1996.
- Philippus McGraw, psychologus Americanus, auctor, et hospes programmatis televisifici.
- 1957 - Gloria Estefan, cantrix Cubana.
- 1961 - Petrus DeCoursey, diurnarius Americanus; mortuus est anno 2014.
- 1962 - Rudolphus Gullit, pedilusor Nederlandicus.
- 1964 - Petrus Fiala, rerum politicarum peritus Cechus.
- 1974 - Jhonen Vasquez, auctor librorum pictorum.
- 1976 - Takashi Fukunishi, pedilusor Iaponicus.
- 1989 - Gulielmus Kaulitz, cantor Germanicus.
- 1996 - Zendaya, actrix, saltatrix et cantrix Americana.
- 1997 - Jeon Jungkook, cantor Coreanus Meridionalis.
Mortui
recensereSaeculo 12
recensere- 1159 - Hadrianus IV, papa.
Saeculo 16
recensere- 1557 - Iacobus Cartier, explorator Francicus; natus est anno 1491.
Saeculo 17
recensere- 1648 - Marinus Mersennus, mathematicus Francicus; natus est anno 1588.
Saeculo 18
recensere- 1715 - Ludovicus XIV, rex Franciae (natus anno 1638)
Saeculo 20
recensere- 1906 - Iosephus Giacosa, poeta, praecipue theatri lyrici libellorum scriptor et histrio Italicus; natus est anno 1847.
- 1944 - Livius Rebreanu, scriptor et diunarius Dacoromanicus; natus est anno 1885.
- 1970 - Franciscus Mauriac, scriptor Francicus; natus est anno 1885.
- 1981 - Albertus Speer, vir publicus Germanicus factionis Nazistarum; natus est anno 1905.
- 1988 - Aloysius Gualterius Alvarez, physicus Americanus; natus est anno 1911.
Saeculo 21
recensere- 2017 - Cormac Murphy-O'Connor, cardinalis Britannicus; natus est anno 1932.
Festa et Feriae
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad 1 Septembris spectant. |