Apis mellifera
Apis mellifera, antique apis tantum, est parvum familiae Apidarum insectum, quod nectar ex floribus fert ut mel faciat; simul pollen (i.e., pulverem seminum) inter flores saepe portat. Apes, quae venenum ictibus inicere possunt, sunt insecta socialia.
In quibusdam linguis, apes "muscae melis" appellantur, quamquam non sunt muscae in opinione peritorum, quod muscae verae diptera, apes hymenoptera sunt.
M. Terentii Varronis De Re Rustica de societatibus apium hominumque dicit:
- Apes non sunt solitaria natura, ut aquilae, sed ut homines. Quod si in hoc faciunt etiam graculi, at non idem, quod hic societas operis et aedificiorum, quod illic non est, hic ratio atque ars, ab his opus facere discunt, ab his aedificare, ab his cibaria condere. Tria enim harum: cibus, domus, opus, neque idem quod cera cibus, nec quod mel, nec quod domus. Non in favo sex angulis cella, totidem quot habet ipsa pedes? Quod geometrae hexagonon fieri in orbi rutundo ostendunt, ut plurimum loci includatur. Foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum quod est, et deis et hominibus est acceptum, quod favus venit in altaria et mel ad principia convivi et in secundam mensam administratur. Haec ut hominum civitates, quod hic est et rex et imperium et societas. Secuntur omnia pura. Itaque nulla harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat, neque etiam in eo qui bona olet unguenta. Itaque iis unctus qui accessit, pungunt, non, ut muscae, ligurriunt, quod nemo has videt, ut illas, in carne aut sanguine aut adipe. Ideo modo considunt in eis quorum sapor dulcis. Minime malefica, quod nullius opus vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui eius conetur disturbare, resistat; neque tamen nescia suae imbecillitatis.[1]
De consociatione apium apud Ciceronem haec[2] legimus: "Apium examina non fingendorum favorum causa congregantur, sed cum congregabilia naturà sint, fingunt favos."
Romani antiqui examen apium non a regina, sed a rege vel regulo duci putaverunt; talia leguntur apud Vergilium[3] et Varronem. Similiter apud Graecos antiquos: ἡγεμών ('dux') vel βασιλεύς ('rex').
Apis mellifera in insigni familiae Barbarinorum videtur.
Temporibus nostris nomen Varronis, qui magna cum diligentia apes descripsisset, periculosissimae apium pesti "Varroa destructor" inditum est.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- Recentiora
- Donna Ferguson, "‘No one knew they existed’: wild heirs of lost British honeybee found at Blenheim" in The Observer (7 Novembris 2021)
- Annette McGivney, "'Like sending bees to war': the deadly truth behind your almond-milk obsession" in The Guardian (8 Ianuarii 2020)
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • 1128078#null ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks • INPN France |
- "Apes deceptae," (Radio Bremen, 1 Iunii 2007)
- "Fuga apium universa in America," (YLE Nuntii Latini, 25 Maii 2007)