Appius Claudius C.f. Caudex
Appius Claudius C.f. Caudex (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 264 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
recensereAppius Claudius Caecus clarus vir publicus atque consul annorum 307 et 296 a.C.n. eius avus fuisse videtur. Frater vel autem pater Publius Claudius Pulcher erat, consul anni 249.
Cursus honorum
recensereClaudius Caudex anno 264 a.C.n. una cum Marco Fulvio Q.f. Flacco consulatum gessit. Senatus eum auxilio Mamertinis contra Hieronem II tyrannum Syracusarum misit. Et Hieronem et Poenos, qui huic auxilio venerant, vicit et Messanam urbem occupavit. Quod fuit initium Primi Belli Punici[1].
Bibliographia
recensere- Der Neue Pauly T 3. c. 8
Notae
recensere
Antecessores: Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges et Lucius Mamilius Q.f. Vitulus |
Consul 264 a.C.n. cum Marco Fulvio Q.f. Flacco |
Successores: Manius Otacilius C.f. Crassus et Manius Valerius M.f. Maximus (Messalla) |