Lucius Apuleius
Lucius Apuleius Madaurensis (Madaurae in provincia Africana anno circiter 125 natus; anno circiter 180 mortuus) fuit scriptor, philosophus, orator. Neque umquam negavit se Africanum, rectius "Seminumidam et Semigaetulum" esse.
Opera Apuleii
recensereApuleium in eis esse numerandum, qui post rem publicam liberam amissam a sophistis veteribus profecti sunt, ex partibus orationum generis demonstrativi apparet, quae Florida inscriptae extant:
- De deo Socratis
- De mundo
- De Platone et eius dogmate
- Florida
- De magia sive Apologia
- Metamorphoses vel Asinus aureus
De magia
recensereFloridis cum audientes delectare vellet, hac oratione, quam ante annum 160 habuisse videtur, iocis remotis serio causam dici oportuit. Oratori itaque accusator refellendus, iudex conciliandus erat. Quamobrem omnia hic invenies, quibus niti solebat, qui causas egit. Quodsi tamen Apuleium ad sophistas illos recentiores respexisse constat, id eo efficitur, quod eruditionem ubique ostendit ingentem, scriptores omnium generum saepe repetivit, saepe digressus mores castigavit hominum, multis collationibus argumenta narratiunculisque ornavit, multos denique sales aspersit. Quae cum ita sint, dubium non est, quin Apuleius hoc tanto ornatu non eis tantum, qui in foro se audirent, sed ceteris etiam, quos se lecturos speraret, placere voluerit.
Nexus interni
Editiones
recensere- Vincent Hunink, ed., Apuleius of Madauros: Pro Se De Magia (Apologia). 2 voll. Amstelodami: Gieben, 1997 Textus interretialis
- Collection des Universités de Franceː Metamorphoses, tria volumina, 1940-1945 curantibus D.S. Robertson et Paul Valette; Apologia, Florides curante Paul Valette, 1922
Plura legere si cupis
recensere- Louis Callebat, Sermo cotidianus dans les Métamorphoses d'Apulée, Cadomi, Faculté des Lettres et sciences humaines, 1967 Recensio critica Altera recensio critica
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 514-528
Nexus externi
recensereVide Lucium Apuleium apud Vicifontem. |
Vide Lucium Apuleium in Victionario. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |