Margareta Reichardt
Margaretha Reichardt (nata die 6 Martii 1907 Erfordiae, mortua ibidem die 24 Maii 1984) textilium artifex Germanica fuit. Assecla maximi momenti motionis Bauhaus habetur.
Vita
recensereReichardt in artibus erudita est in urbe natali in Schola operationum philotechnicarum. Annis inter 1926 et 1931 Dessaviae studuit, antequam ipsa res limatas pro pecunia ad vitam sibi reperiendam conficeretur. Anno 1933 Erfordia filiam suam revidit. Multi tesseras et tapetia tam parietum quam pavimentorum diligebant, ex quibus industria autem raro merces produxit. Anno 1937 in expositione mundana Lutetiae celebrata palmas tulit. Inde musea, theatra, instituta publica artificia eius acquirere coeperunt. In necrologo Hubertus Hoffmann professor attentionem dirigebat in artes gravas pro motione Bauhaus generatim: Margaretham Reichardt tempore moratricem gravitudine textriculam Bauhausianam summam factam esse.[1]
Honores et museum
recensereErfordiae in tribu Bischleben (Am Kirchberg 32) laboratorium eius invenitur, ubi profestrix multos discipulos docebat. Conradus Püschel architectus domum anno 1939 fecerat voluntatibus dominae respectis. Ex anno 1992 ad Museum Anger attinet et vocantur et artifices et adiutores voluntarii ut ibi expositiones explicent disponantque. Casa iam anno 1987 monumentum technicum declarata erat, in qua habitatio artificis in statu originali servari potuit. Frequentia vulgi tamen minor esse dicitur museo vix noto.
Bibliographia
recensere- Angermuseum Erfurt et Arbeitsgruppe M. Reichardt (edd.): Margaretha Reichardt 1907–1984. Textilkunst, Erfordiae 1995
- Eichhorn, Herbert (ed.): KinderBlicke: Kindheit und Moderne von Klee bis Boltanski, Ostfildern-Ruit 2001
- Galerie am Sachsenplatz (ed.): bauhaus 6, Lipsiae, p. 87
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Margaretam Reichardt spectant. |
Notae
recensere- ↑ Thüringer Allgemeine, die 3.3.2013, p. 4 (T/B/TH)