Mostellaria (Plautus)
Mostellaria comoedia est quam Plautus saeculo II ineunte scripsit. Prologo caret haec fabula : de statu rerum certiores fimus per altercationem inter bonum rusticumque servum, Grumionem, et nequam urbanumque servum, Tranionem.
Argumentum
recensereAthenis sumus. Dum pater Theopropides in Aegyptum peregrinatur Philolaches adulescens, auctore servo suo Tranione, vitam nequissimam agit : commissatur, perpotat, amat. Porro formosae Philematiae amore captus, dum eam a lenone redimit atque liberam facit, maximum aes alienum apud danistam Misargyridem contraxit. At actu secundo ineunte pater ex Aegypto redux est...
Tranio, qui eum e navi exeuntem vidit, nuntiaturus domum currit ubi Philolachem cum amicis ebriis et mulieribus convivantem invenit. Quos firme omnes fores claudere iussit atque silentium intus facere dum ipse ante domum senem advenientem expectat. Nam ex eo tempore iste servus audax omnem rem in sese recipit ac velut imperator suorum sibi ipse videtur. Primo excogitat horrendam fabulam qua senem domo sua prohibeat : narrat enim domum iam aliquot menses desertam esse quod homo ibi necatus nec rite sepultus erret ac noctu in somniis de fato suo queratur. Ad quem mortuum inscriptio fabulae alludit: nam fabula mostellaria ex *mo(n)stello dicta putatur, quod ipsum est deminutivum "monstri". Dum Tranionem terrorem simulantem videt, credulus senex et ipse ridentibus spectatoribus terretur.
Nec tamen salvus est Tranio. Nam ecce danista Misargyrides ei occurrit atque magnis clamoribus fenus sibi debitum exigit ita ut a Theopropide audiatur. Tum Tranio senem quid agatur quaerentem seducit et secundum mendacium fingit: ait Philolachem argentum fenori sumpsisse ad novas aedes emendas. Pater gaudet et pollicetur danistae sese ipsum postridie fenus absoluturum. Misargyrides sedatus abit. Tunc vero Theopropides novam domum suam visere cupit. Haeret primo Tranio: mox tamen domum vicini Simonis designat. Dum secreto cum Simone, secreto cum Theopropide agit Tranio e magno discrimine elabitur: nam Simoni persuadet Theopropidem domum suam velle visere quia aedificationes in sua sibi proponit ad uxorem filii accipiendam, Theopropidem vero admonet ne mentionem de venditione faciat quia Simo domum invitus vendiderit et eo doleat. Theopropides postquam vidit aedes quas suas esse credit laetatur ac filium dignum patre laudat, ridentibus spectatoribus.
Mox tamen Tranio Theopropidem solum in scaena relinquit, ut per posticam in angiportum "legionem suam" educeret. Tum servi Callidamatis (amici Philolachis qui iam ebrius venerat) dominum quaesitum, uti iussi erant, veniunt et fores pulsant. Senex appropinquat et eos de monstro monet, ut a domo nefasta recedant. Sed servi qui huc eo ipso die et prioribus venerant atque dominum paulo ante ibi reliquerant, miserum et incredulum Theopropidem de suo infortunio certiorem faciunt. Tum Theopropides Simonem quoque vicinum e foro redeuntem de emptis aedibus interrogat: iam scit iratissimus quantis mendaciis a Tranione, servo suo, ludificatus sit. De Tranione reduce statim supplicium sumere conatur, sed callidus servus ad aram aufugit unde dominum contumaciter irridet. Postremo Callidamates, comes Philolachi in omnibus flagitiis, orator missus, veniam a sene impetrat omnibus -etiam Tranioni, quamquam diu reluctante et aspernante Theopropide- dum pollicetur omne aes alienum ex suo soluturum.
Vis comica argumenti e crescenti cumulo mendaciorum nascitur, qui mox suo ipso pondere ruit. Spectator irridet Theopropidis credulitatem, ridet etiam magis cum miserrimus pater paulatim intelligit quanto irrisui fuerit.
Archetypus Graecus huius fabulae incertus est: tres fabulae hodie deperditae et Φάσμα[1] inscriptae notae sunt -Theogneti, Menandri et Philodemi- ; forsitan et aliae fuerint.
De personis
recenserePraecipuae personae
- Theopropides - mercator Atheniensis
- Philolaches - Theopropidis filius
- Tranio - servus Theopropidis
- Philematium - meretrix liberta a Philolache facta
- Callidamates - amicus Philolachis
- Simo - vicinus
- Misargyrides - danista (id est latine fenerator).
Secundae partes
- Delphium - Callidamatis amica
- Grumio - servus rusticus Theopropidis
- Phaniscus, servus "bonus" Callidamatis
- Pinacion, servus "nequam" Callidamatis
- Scapha - ancilla Philemati, meretrix iam senior
- Sphaerio - alius servus Theopropidis
Multi archetypi comoediae Graecae insunt : servus audax, mendax et contumax -sed erili filio devotus- (Tranio). Pater avarus et severus (Theopropides). Adulescens prodigus et amator (Philolaches). Meretrices quae nihil aliud cogitant nisi viris placere (Philematium et Scapha, nisi quod Scapha iam senior pecuniae quam amoris studiosior videtur). Maritus senior qui uxorem anilem gravatur (Simo). Avidus danista (vocabulum Graecum est, latine fenerator dicitur), cui nomen Misargyridi per iocum inditur : nam Graece significat "eo natus qui argentum odit".
Nihilominus in comoedia Plautina etiam secundae partes propriis moribus instructi sunt et Philolaches a ceteris amatoribus comicis differt eo quod nequitiae suae conscius est et eum pudet ac paenitet nec tamen constantiam animi habet ad emendationem sui. Itaque in longo et celebri cantico[2] sese ipse comparat cum aedibus a domino neglectis, quae imbrem per tectum recipiunt ac paulatim putrefiunt. Ita queritur :
- Cor dolet, cum scio ut nunc sum atque ut fui[3]
Editiones et commentarii
recensere- Iohannes Collart, T. Maccius Plautus. Mostellaria, Parisiis, PUF, 1970. [Textus cum commentario Francogallico].
- Alfredus Ernout, Opera Plauti : tomus quintus, Parisiis, Les Belles Lettres, 1937 (prima editio). [Textus cum apparatu critico, notis et versione Francogallica]
Versiones
recensere- Helmut Oberst, Plautus in Comics, Zurici et Monaci, Artemis, 1993, isbn:3-7608-4049-3 (In formam libri nubeculati Mostellariam redegit Oberst).
Nexus interni
Notae
recensereNexus externi
recensere- Textus apud The Latin Library (Latine)
- Versio (Anglice)