Prosa
Vide etiam paginam fere homonymam: Prosa (dea).
Prosa oratio (prosa, vel prorsa, etymo pro-versa, i.e. 'quae procedit usque ad finem lineae') est oratio soluta, scilicet metro soluta ac libera. Aliquando dicta quoque est pedestris oratio. Similis est sermoni cotidiano et opponitur poesi, quae metro sive versibus sive aliis artificiis a prosa distinguitur.
Prosa saepissime ad res disceptandas notionesque legendas adhibetur. Ergo accommodata est libris, diurnis, magazinis, encyclopaediis, mediis electronicis (radioni, televisioni), pelliculis, epistulis, historiae, philosophiae, biographiae, multisque aliis communicationis generibus.
Vocabulum prosa etiam pro sequentia, additamento poetico in nonnullis ritibus Christianis occidentalibus uso usurpatur.[1]
Notae
recensere- ↑ Polycarpus Radó (1962) Enchiridion liturgicum, complectens theologiae sacramentalis et dogmata et leges iuxta novum Codicem rubricarum. Romae–Friburgi Brisg.–Barcinone: Herder, p. 303
Bibliographia
recensere- Dickey, Eleanor, et Anna Chahoud, edd. Colloquial and Literary Latin. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 2010.
- Norden, Eduard. Die antike Kunstprosa vom VI. Jahrhundert v. Chr. bis in die Zeit der Renaissance, 9a editio. Stutgardiae: Teubner, 1983.
- Wilkinson, L. P. Golden Latin Artistry. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 1963.
Nexus interni
recensereNexus externi
recensere- De Prosa latina, Timothy J. Moore (anglice)
- De Compositione latina, James O'Donnell (anglice)