Ricardus Luna, vulgo plene Víctor Ricardo Luna Mendoza (Limae in urbe natus die 19 Novembris 1940) est legatus et politicus Peruviae.

Wikidata Ricardus Luna
Res apud Vicidata repertae:
Ricardus Luna: imago
Ricardus Luna: imago
Nativitas: 19 Novembris 1940; Lima
Patria: Peruvia

Pronepos est militis haud ignobilis Michaelis Aemilii Luna Peralta qui inter captivos proelii de Huamachuco anno 1883 trucidatus est. Ricardus Luna alumnus est universitatum Princetoniensis et Columbiae necnon academiae diplomaticae Peruvianae. In rebus diplomaticis inter tirones Londinii, Telavivi, Genavae, inter consiliarios Vasingtoniae et Novi Eboraci, Quiti meruit. Deinde legatus fuit patriae suae iuxta Nationes Unitas inter annos 1992 et 1999, iuxta regnum Britanniarum inter 2006 et 2010. Praeside Petro Paulo Kuczynski minister a rebus externis a die 28 Iulii 2016 fungitur, primiis ministris Ferdinando Zavala et Mercedes Aráoz.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Luna spectant.
  • Vita apud Institutum Scientiarum Politicarum Parisiense