Quantum redactiones paginae "Presbyter" differant
Linguae. Presbyter non sacerdos est |
No edit summary |
||
Linea 1: | Linea 1: | ||
[[Imago:Priests rome.jpg|thumb|Duo presbyteri spatiantes]] |
[[Imago:Priests rome.jpg|thumb|Duo presbyteri spatiantes]] |
||
'''Presbyteri''' (nonnunquam in quibusdam scriptis '''praespiteri''') in [[ecclesia|ecclesiis]] quae [[successio apostolica|succesionem apostolicam]] recognoscunt sunt ii qui gradum secundum [[Sacerdotium|sacerdotii]] accipiunt, [[Episcopus|episcopi]] summi sunt sacerdotes, presbyteri participant in munere eorum, sed [[Diaconus|diaconi]] sunt ordinati non ad sacerdotium, sed ad ministerium. Eodem tempore, presbyteri saepe vocantur [[Sacerdos|sacerdotes]]. Tria sunt munera sacerdotum: [[munus regendi]] ad quod pertinet populum [[Deus|Dei]] dirigendum, [[munus docendi]], id est populo instructionem faciendum, et [[munus sanctificandi]], quo populus Deo uniatur, et Deus populo praesentetur. Ergo, satis constat sacerdotem mediatorem Dei et hominum esse, non vice unius mediatoris Dei et hominum, hominis [[Iesus Christus|Iesu Christi]], unici et summi sacerdotis, sed agentem in persona Christi, ut actio Christi praesentetur hominibus. |
'''Presbyteri''' (nonnunquam in quibusdam scriptis '''praespiteri''') in [[ecclesia|ecclesiis]], quae [[successio apostolica|succesionem apostolicam]] recognoscunt, sunt ii qui gradum secundum [[Sacerdotium|sacerdotii]] accipiunt, [[Episcopus|episcopi]] summi sunt sacerdotes, presbyteri participant in munere eorum, sed [[Diaconus|diaconi]] sunt ordinati non ad sacerdotium, sed ad ministerium. Eodem tempore, presbyteri saepe vocantur [[Sacerdos|sacerdotes]]. Tria sunt munera sacerdotum: [[munus regendi]] ad quod pertinet populum [[Deus|Dei]] dirigendum, [[munus docendi]], id est populo instructionem faciendum, et [[munus sanctificandi]], quo populus Deo uniatur, et Deus populo praesentetur. Ergo, satis constat sacerdotem mediatorem Dei et hominum esse, non vice unius mediatoris Dei et hominum, hominis [[Iesus Christus|Iesu Christi]], unici et summi sacerdotis, sed agentem in persona Christi, ut actio Christi praesentetur hominibus. |
||
==Vota== |
==Vota== |
||
In rituali ordinationis presbyterorum a [[Paulus VI|Paulo PP. VI]] promulgato, et [[Ioannes Paulus II|Ioannis Pauli PP. II]] auctoritate renovato, varia vota faciunt diaconi antequam ordinantur ad sacerdotii |
In rituali ordinationis presbyterorum a [[Paulus VI|Paulo PP. VI]] promulgato, et [[Ioannes Paulus II|Ioannis Pauli PP. II]] auctoritate renovato, varia vota faciunt diaconi antequam ordinantur ad sacerdotii gradum. Sunt: |
||
*Vultis munus sacerdotii in gradu presbyterorum ut probi Episcoporum Ordinis cooperatores, in pascendo grege dominico, duce Spiritu Sancto, indesinenter explere? |
*Vultis munus sacerdotii in gradu presbyterorum ut probi Episcoporum Ordinis cooperatores, in pascendo grege dominico, duce Spiritu Sancto, indesinenter explere? |
Emendatio ex 14:57, 15 Martii 2010
Presbyteri (nonnunquam in quibusdam scriptis praespiteri) in ecclesiis, quae succesionem apostolicam recognoscunt, sunt ii qui gradum secundum sacerdotii accipiunt, episcopi summi sunt sacerdotes, presbyteri participant in munere eorum, sed diaconi sunt ordinati non ad sacerdotium, sed ad ministerium. Eodem tempore, presbyteri saepe vocantur sacerdotes. Tria sunt munera sacerdotum: munus regendi ad quod pertinet populum Dei dirigendum, munus docendi, id est populo instructionem faciendum, et munus sanctificandi, quo populus Deo uniatur, et Deus populo praesentetur. Ergo, satis constat sacerdotem mediatorem Dei et hominum esse, non vice unius mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi, unici et summi sacerdotis, sed agentem in persona Christi, ut actio Christi praesentetur hominibus.
Vota
In rituali ordinationis presbyterorum a Paulo PP. VI promulgato, et Ioannis Pauli PP. II auctoritate renovato, varia vota faciunt diaconi antequam ordinantur ad sacerdotii gradum. Sunt:
- Vultis munus sacerdotii in gradu presbyterorum ut probi Episcoporum Ordinis cooperatores, in pascendo grege dominico, duce Spiritu Sancto, indesinenter explere?
Volo.
- Vultis ministerium verbi, in praedicatione Evangelii et expositione fidei catholicae, digne et sapienter explere?
Volo.
- Vultis mysteria Christi ad laudem Dei et sanctificationem populi christiani, secundum Ecclesiae traditionem, praesertim in Eucharistiae sacrificio et sacramento reconciliationis, pie et fideliter celebrare?
Volo.
- Vultis nobiscum misericordiam divinam pro populo vobis commisso implorare orandi mandato indesinenter instantes?
Volo.
- Vultis Christo summo Sacerdoti, qui seipsum pro nobis hostiam puram obtulit Patri, arctius in dies coniungi et cum eo vos ipsos, pro salute hominum, Deo consecrare?
Volo, Deo auxiliante.
- Promittis mihi et successoribus meis reverentiam et oboedientiam?
Promitto.
Vide etiam
Nexus externus
- Decretum conciliare Presbyterorum Ordinis (Latine)
- Decretum generale - de delicto attentatae sacrae ordinationis mulieris