Jump to content

Presbyter

E Vicipaedia
Duo presbyteri spatiantes

Presbyter,[1] in ecclesiis quae successionem apostolicam noscunt, est qui secundum sacerdotii gradum accipit. Episcopi summi sunt sacerdotes; presbyteri in munere eorum intersunt, sed diaconi sunt ordinati non ad sacerdotium, sed ad ministerium. Eodem tempore, presbyteri saepe sacerdotes vocantur. Tria sunt munera sacerdotum: munus regendi ad quod pertinet populum Dei dirigendum, munus docendi (id est populo praeceptum erudiendum), et munus sanctificandi, quo populus Deo uniatur, et Deus populo praesentetur. Ergo, satis constat sacerdotem mediatorem Dei et hominum esse, non vice unius mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi, unici et summi sacerdotis, sed in persona Christi agentem, ut actio Christi praesentetur hominibus.

Vota

In rituali ordinationis presbyterorum a Paulo PP. VI promulgato, et Ioannis Pauli PP. II auctoritate renovato, varia vota faciunt diaconi antequam ordinantur ad sacerdotii gradum:

  • Vultis munus sacerdotii in gradu presbyterorum ut probi Episcoporum Ordinis cooperatores, in pascendo grege dominico, duce Spiritu Sancto, indesinenter explere?

Volo.

  • Vultis ministerium verbi, in praedicatione Evangelii et expositione fidei catholicae, digne et sapienter explere?

Volo.

  • Vultis mysteria Christi ad laudem Dei et sanctificationem populi christiani, secundum Ecclesiae traditionem, praesertim in Eucharistiae sacrificio et sacramento reconciliationis, pie et fideliter celebrare?

Volo.

  • Vultis nobiscum misericordiam divinam pro populo vobis commisso implorare orandi mandato indesinenter instantes?

Volo.

  • Vultis Christo summo Sacerdoti, qui seipsum pro nobis hostiam puram obtulit Patri, arctius in dies coniungi et cum eo vos ipsos, pro salute hominum, Deo consecrare?

Volo, Deo auxiliante.

  • Promittis mihi et successoribus meis reverentiam et oboedientiam?

Promitto.

Vide etiam

Notae

  1. Nonnunquam in quibusdam Aevi Medii scriptis praespiter.

Nexus externi