Disputatio:Adonius
Appearance
celer pars?
[fontem recensere]Non intellego, quid sibi velit ista sententia "traditur antiquitus celer fuisse pars in Adonidem invocationum". Fortasse aliquis potest explanare. - Bavarese (disputatio) 12:31, 3 Septembris 2012 (UTC)
- Fortasse 'celebris ... pars'? - Bavarese (disputatio) 10:47, 12 Septembris 2012 (UTC)
- Potius celeris (adiectivi q.e. celer, celeris, celere 'velox' forma feminini generis). Neander (disputatio) 22:23, 12 Septembris 2012 (UTC)
- "celeris pars"? Quid significat?
- Si versús in hac symbola allatos legibus metricis obsequentes scandimus, tres primos versús perspicimus admodum tranquillo cursu ambulare, donec quartum, Adonium, paulo celeriore cursu scandimus, quippe cum duas habeat breves syllabas, et ipse quoque versus brevis sit. Neander (disputatio) 06:59, 13 Septembris 2012 (UTC)
- Ad accusativum 'Adonem': fortasse recte. Si non, etiam Properti carmen 2,13,53 corrigendum esset. - Bavarese (disputatio) 23:10, 12 Septembris 2012 (UTC)
- Adonis duobus modis declinari potest: Adonis, Adonem, Adonis ... et Adonis, Adonidem, Adonidis .... Ambo declinationes rectae sunt, sed Adonidem dixi, quod haec symbola etiam Adonidis genetivum habet. Neander (disputatio) 06:59, 13 Septembris 2012 (UTC)
- "celeris pars"? Quid significat?
- Potius celeris (adiectivi q.e. celer, celeris, celere 'velox' forma feminini generis). Neander (disputatio) 22:23, 12 Septembris 2012 (UTC)