Jump to content

Nodus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Nodus (discretiva).
Nonnulli nodi

Nodus est nexus implicitus duorum pluriumve corporum flexibilium, ut filorum et funium.

Apud antiquos

Apud antiquos mentio facitur variorum nodorum. Nodus Herculis vel Herculaneus est difficilis nodi genus, in quo partes extremae non viduntur et quod in medicina adhibebatur. Vide, exempli gratia, Plinium:

Vulnera nodo Herculis praeligare mirum quantum ocior medicina est, atque etiam cottidiani cinctus tali nodo vim quandam habere utilem dicuntur, quippe cum Herculaneum prodiderit numerum quoque quaternarium Demetrius condito volumine et quare quaterni cyathi sextariive non essent potandi.[1]

Nodus Gordius fuit nodus Gordii in Phrygia, quem Alexander Magnus, cum dissolvere non posset, gladio secuit.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad nodos spectant.
  • Enchiridia nodorum:
    • Animated Knots (Anglice)
    • Les Nœuds (Francogallice)