Ordo mundi sanitarius
Ordo Mundi Sanitarius | |
---|---|
Vexillum Consociationis Ordinis Mundi Sanitarii | |
Fundata | 7 Aprilis 1948 |
Dissoluta | Activus |
Praetorium | Novum Eboracum |
Dux | Tedros Adhanom Ghebreyesus |
Linguae | Anglica, Arabica, Francogallica, Hispanica, Russica et Sinica[1] |
Ordo Mundi Sanitarius[2] (OMS) est praecipua Nationum Unitarum agentura quae valetudinem, salutem et curam sanitatis gentium curat contra morbos epidemiasue. Ordo, die 7 Aprilis 1948 conditus, Genavae in urbe Helvetiae situs, est pars Gregis evolutionis Consociationis Nationum. Proxima agentura, Consociatio Sanitatis, fuit agentura Confoederationis Nationum.
Ordinis Mundi Sanitarii munera generalia sunt:
- Compositiones actionum et nationalium et internationalium contra morbos contagiosos, ut SIDA, malaria, SARS-CoV-2, ad totius mundi rationes pertinentes
- Compositiones programmas vaccinationis instituentes, ad pandemias praecavendas
- Compositiones programmas contra fumationem et adipositatem instituentes
- Collectio et analysis datorum sanitariorum totius mundi
- Aedifactio systemata sanitaria civitatum provectibilium
- Divulgatio tabulae medicamentorum essentialium
- Divulgatio nuntii sanitarii mundialis
- Auxilium necessitatum radiologicarum (per retem REMPAN)
Ordo mundi sanitarius ex Consilio oeconomico et sociali dependet. Primus director fuit Brock Chisholm; director ab anno 2007 fuit Margarita Chan, medica et erudita Sinica, ab anno 2017 Tedros Adhanom Ghebreyesus.
Historia
Saeculo 19
Ordinis Mundi Sanitarii praecessor, sub impressionibus pandemiae cholerae secundae (1826-1837), ab anno 1851 ad annum 1938 Consultationes Sanitariae Internationalea valent. Consultatione septima anni 1892, Venetiarum, prima conventio, ad choleram spectans, instituta est. De facto post annos quinque, anno 1897 enim, consensus constitutus est.
Saeculo 20
Anno 1902 Offici Sedes Sanitaria Panamericana atque anno 1907 Officii Sedes Internationalis Hygienes Publicae institutae sunt. Cum formatione Confoederationis Nationum anno 1920 Ordo Sanitarius Confoederationis Nationum emanavit. Confoederatione Nationum dissoluta anno 1945, post bellum mundanum secundum, formatur non solum Nationes Unitae sed etiam Ordo Mundi Sanitarius.
Anno 1978 declaratio Almatae divulgata est, qua salus iuribus humanis additus est, velut legati scopum omnibus salus poposcerunt. Postea anno 1986 charta Ottaviae strategiam praeventiae sanitariae explicavit[3].
Saeculo 21
Pandemia COVID-19 (11 Martii 2020 - hodie)
Ordo Mundi Sanitarius (OMS) mature, ab mense Decembris 2019, pericula contagionibus SARS-CoV-2 cognovit, ita informationem medicam et statisticam offudit[4]. Iam die 12 Ianuarii 2020 primum agenda civitatum orbis terrarum divulgavit. Paulo post primum peritiis concilium interpretationis praeventionisque interpositum est. Die 11 Martii 2020 director Tedros Adhanom COVID-19 pandemiam esse nuntiavit[5]. Initium mensis Aprilis iam 1 000 000 homines affecti sunt. Die 13 Aprilis initiatur quaesitio vaccinorum contra SARS-CoV-2. Die 27 Maii Fundatio OMS[6] instituta est.
Inter dies 29 Maii 2020 et 20 Ianuarii 2021, Civitates Foederatae Americae relationem suum cum Ordine Mundi Sanitario agrogare proclamavit, cum damnatione, Ordinem pandemiam COVID-19 inhibendare non posse et infomationem rectam occultus esse cum axilio malo a Re publica popularis Sinarum[7].
Structura Ordinis Mundi Sanitarii
Ordo Mundi Sanitarius (OMS) est membrum Nationum Unitarum Cultus Gregis. OMSo constitutio propria est. Ordini civitates 194 membra sunt. Quaeque civitas unam ex regionibus administrativis sex assignata est. Organum supremum est congregatio sanitaria mundialis. Officii sedes principalis in Genava, Helvetiae situm est. Primus director homines publice perclarissimi ambassiatores nominat. Tota in orbe terrarum inveniuntur centra cooperantia, adhuc circiter octingenti. Valores sex definitae sunt[8].
Constitutio
- Salus est status totius valetudinis boni et physici et mentis et socialis, at non tantum morbi absentia vel infirmatis.
Membra
Quaeque Ordini civitas membrum nominatur. Hodie OMS civitates centum nonaginta quattuor membra sunt[9].
Congregatio Sanitaria Mundialis et Consilium Executivum
Congregatio sanitaria mundialis est auctoritas suprema OMS. Semel in anno membra in Genava se congregant. Quoque triennio congregatio denuo consilium executivum cooptant.
Offici sedes principalis
Ordinis Mundi Sanitarii (OMS) sedes principalis in Genava sita est.
Regiones administrativae
OMS regiones administrativae sunt sex: Africana, Americae, Asiae Australis et Orientalis, Europaea, Mediterranea et Orientalis, Pacificae Occidentalis. Cuique regioni officiii sedes regionalis proprius est:
Regio administrativa | Officii Sedes Regionalis |
---|---|
Africana | Brazzapolis, Rei publicae Congensis |
Americae | Vasingtonia (D.C.), Civitatum Foederatarum Americae |
Asiae Australis et Orientalis | Dellium Novum, Rei publicae Indiae |
Europaea | Hafnia, Danorum regni |
Mediterranea et Orientalis | Cairus, Rei publicae Arabicae Aegypti |
Pacificae Occidentalis | Manila, Rei publicae Philippinarum |
Centra cooperantia
OMS centra cooperantia partes retis internationalis esse definit, se programmas sanitarias in civitatibus ac inter civitates velut regionales formare et subesse. Centra cooperantia sunt quaedam partes universitatum vel laboratoriorum vel aliorum institutorum scientificorum. Munera eorum est informationis, ad valetudinem relatam, collectio, collatio, et distributio. Exemplum fuit centrum influenzae mundiale Londinii, quod ab anno 1947 administrationum epidemiologicorum totius orbis terrarum operatum est.
Munera Ordinis Mundi Sanitarii
Compositiones actionum et nationalium et internationalium contra morbos contagiosos
Relationes publicae
Ordo Mundi Sanitarius pondus maius relationum publicarum dat, etiam interretis ope. Situs proprius est who.int, quo compluribus paginis informationem sanitatem servantem divulgatur.
Classificationes
- ICD — classificatio internationalis morborum; quaestionumque sanitariarum; hodie versione decimo.
- ICD-O — classificatio internationalis morborum oncologiae)
- ICF — classificatio internationalis functionum; etiam debilitatis, salutis
- ICF-CY — classificatio internationalis functionum infantum adulesentiumque; etiam debilitatis, salutis
Notae
- ↑ who.int: Ordinis Mundi Sanitarii multilingualismus
- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce terveysjärjestö = ordo sanitarius, Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.
- ↑ who.int: de charta Ottaviae
- ↑ who.int de pandemiae cursu (Anglice)
- ↑ Oratio directoris, ut COVID-19 pandemia vocanda sit. (Anglice)
- ↑ Situs interretialis fundationis OMS
- ↑ Trump announces U.S. withdrawal from the World Health Organization
- ↑ who.int: Charta valorum OMS
- ↑ who.int: Civitates membra OMS
Nexus interni
- Dies Mundi SCDI
- Dies mundialis phthisis
- Dies mundialis salutis
- Dies mundi sine tabaco
- Grex promotorius Nationum Unitarum
- ICD-10
- Index exemplaris medicamentorum essentialium (Ordo mundi sanitarius)
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordinem mundi sanitarium spectant. |
De historia
[[Fasciculus:Flag of WHO.svg <!-f- vexillum -->|link=Ordo mundi sanitarius|100px]] | |
Brock Chisholm (1948-1953) • Marcolinus Gomes Candau (1953-1973) • Halfdan Mahler (1973-1988) • Hiroshi Nakajima (1988-1998) • Gro Harlem Brundtland (1998-2003) • Lee Jong-wook (2003-2006) • Andreas Nordström (2006-2007) • Margarita Chan (2007-2017) • Tedros Adhanom (2017-hodiernum) | |