Jump to content

Corpus scriptorum historiae Byzantinae

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.

Corpus scriptorum historiae Byzantinae est series editionum textuum Graecorum mediaevalium a Bartholdo Georgio Niebuhr anno 1828 incepta, Bonnae edita. Omnia fere volumina textum Graecum praebent una cum versione Latina; permulta ab Immanuele Bekkero recensa sunt. Textus huius seriei ab aliis librariis aliter enumerantur; hic series nominibus auctorum ordinatur ab Agathia Zosimum usque.

Index voluminum

  • 1 : B. G. Niebuhrius, Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque. 1828 Textus apud archive.org
  • 2-3 : Ludovicus Schopenus, ed., Annae Comnenae Alexiadis libri XV. 2 voll. 1839-1878 Vol. 1 Vol. 2
  • 4-5 : Ludovicus Dindorfius, ed., Chronicon Paschale. 2 voll. 1832 Vol. 1 (.pdf) Vol. 2
  • 6 : Immanuel Bekkerus, ed., Constantinus Manasses, Ioel, Georgius Acropolita. 1837 Textus
  • 7-8 : Io. Iac. Reiskius, ed., Constantini Porphyrogeniti imperatoris De cerimoniis aulae Byzantinae. 2 voll. 1829-1830 Vol. 1 Vol. 2
  • 9 : Immanuel Bekkerus, ed., Constantinus Porphyrogenitus: De thematibus et De administrando imperio. Bonnae: Weber, 1840 Textus
  • 10 : Immanuel Bekkerus, B. G. Niebuhrius, edd., Dexippi, Eunapii, Petri Patricii, Prisci, Malchi, Menandri historiarum quae supersunt. 1829 Textus
  • 11 : Immanuel Bekkerus, ed., Ducae, Michaelis Ducae nepotis, Historia Byzantina. 1834 Textus
  • 12 : Immanuel Bekkerus, ed., Ephraemius. 1840 Textus
  • 13-14 : Immanuel Bekkerus, Georgius Cedrenus Ioannis Scylitzae ope ... suppletus et emendatus. 1838-1839 Vol. 1 Vol. 2
  • 15 : Immanuel Bekkerus, ed., Georgii Codini Excerpta de antiquitatibus Constantinopolitanis. 1843 Textus
  • 16 : Immanuel Bekkerus, ed., Codini Curopalatae De officialibus palatii Cpolitani et de officiis magnae ecclesiae liber. 1839 Textus
  • 17-18 : Immanuel Bekkerus, ed., Georgii Pachymeres De Michaele et Andronico Palaeologis libri tredecim. 1835 Vol. 1 Vol. 2
  • 19 : Immanuel Bekkerus, ed., Georgius Phrantzes, Ioannes Cananus, Ioannes Anagnostes. 1838 Textus
  • 20-21 : Guilelmus Dindorfius, ed., Georgius Syncellus et Nicephorus Cp. 1829 Vol. 1 Vol. 2
  • 22 : Immanuel Bekkerus, ed., Historia politica et patriarchica Constantinopoleos; Epirotica. 1849 Textus
  • 23-25 : Ludovicus Schopenus, ed., Ioannis Cantacuzeni eximperatoris Historiarum libri IV. 1828 Vol. 1 Vol. 2 Vol. 3
  • 26 : Augustus Meineke, ed., Ioannis Cinnami Epitome rerum ab Ioanne et Alexio [sic, recte Michaele] Comnenis gestarum; Nicephori Bryennii Commentarii. 1836 Textus
  • 27 : Immanuel Bekkerus, ed., Ioannes Lydus. 1837 Textus
  • 28 : Ludovicus Dindorfius, ed., Ioannis Malalae Chronographia. 1831 Textus
  • 29-31 : Mauricius Pinderus, ed., Ioannis Zonarae Annales. 1837-1897 Vol. 1 Vol. 2 Vol. 3
  • 32 : Immanuel Bekkerus, ed., Laonici Chalcocondylis Atheniensis Historiarum libri decem. 1843 Textus
  • 33 : Carolus Benedictus Hasius, ed., Leonis Diaconi Caloensis Historiae libri decem et Liber de velitatione bellica Nicephori Augusti ... accedunt Theodosii Acroases de Creta capta ... et Liutprandi legatio [etc.] 1828 Textus
  • 34 : Immanuel Bekkerus, ed., Leonis Grammatici Chronographia; accedit Eustathii De capta Thessalonica liber. 1842 Textus
  • 35 : Immanuel Bekkerus, ed., Merobaudes et Corippus. 1836 Textus
  • 36 : W. Brunet de Presle, Immanuel Bekkerus, edd., Michael Attaliota. 1853 Textus
  • 37 : Immanuel Bekkerus, ed., Michaelis Glycae Annales. 1836 Textus
  • 38-40 : Ludovicus Schopenus, ed., Nicephori Gregorae Byzantina historia. 1829-1855 Vol. 1 Vol. 2 Vol. 3
  • 41 : Immanuel Bekkerus, ed., Nicetae Choniatae Historia. 1835 Textus
  • 42 : Immanuel Bekkerus, ed., Paulus Silentiarius, Georgius Pisida et Sanctus Nicephorus Cpolitanus. Textus
  • 43-45 : Guilelmus Dindorfius, ed., Procopius. 1833-1838 Vol. 1 Vol. 2 (.pdf) Vol. 3
  • 46-47 : Ioannes Classenus, ed., Theophanis Chronographia. 1839-1841 Vol. 1 Vol. 2
  • 48 : Immanuel Bekkerus, ed., Theophanes continuatus, Ioannes Cameniata, Symeon Magister, Georgius Monachus. 1838 Textus
  • 49 : Immanuel Bekkerus, ed., Theophylactus Simocatta, Genesius. 1834 Textus
  • 50 : Immanuel Bekkerus, ed., Zosimus. 1837 Textus

Nexus interni

Nexus externi