Jump to content

Panorama

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Panorama 360 graduum in proiectione stereographicá.

Panorama (ex Graeco antiquo πᾶν, pan, "omnis" + ὅραμα, orama, "visus"), vel prospectus,[1] vel scaena,[2] sive universalis visio,[3] est quilibet spatii naturae conspectus vel imago anguli lati, in picturá, adumbratione, photographiá, arte pelliculari, vel video?, aut in exemplare tridimensionale expressa.

Panoramicus praeterea conspectus ad adhibendas applicationes obliquas in multimediis proponitur ut inspectio remota secundum et trans repositoria adumbretur. Haec res, panorama cognitivum appellata, est despectus panoramicus super spatia et mixtura eorum.[4]

Picturae

Verbum primum a Roberto Barker pictore Hibernico factum est ad describendas eius panoramicas Edinburgi Londiniique picturas, quae, in superficie cylindricá ab interiore visae, Londinii anno 1792 nomine Anglico The Panorama exhibitae sunt. Anglicum pellicularum nomen proprium panning ex nomine panoramate deducitur.

Medio saeculo undevicensimo, panoramicae picturae et exemplaria facta sunt modus popularis topiorum (regionum in tabula pictarum) et eventuum historicorum depictorum. Populi Europaei illo aevo ut videtur a visu falso commovebantur, dum in flexuoso graduum 360 panoramate immersi, accipientesque animi motum se in novo circumiecto stare, gaudebant.

Panorama Londiniense, a Roberto Barker pictum, 1792.

Hendricus Gulielmus Mesdag (1831–1915), Nederlandicus prospectuum maritimorum pictor, Panorama Mesdag Hagae anno 1881 fecit et instituit, tabulam cylindricam circa 46 pedes altam et 395 pedes latam (in circumferentiá).[5] Eodem anno, Panorama Bourbaki Lucernae Helvetiae, quod picturam rotundam ostendit, ab Eduardo Castres factum est; pictura est circa 10 metra alta, circumferentiá 112 m.[6] Aliud exemplar est Cyclorama Atlantae, quod Pugnam Atlantae Belli Civilis depingit; 42 pedes altum, 358 pedes latum, primum anno 1887 exhibitum.[7] Adeo maior pictura est Panorama Raclawice, Vratislaviae Poloniae sita, quae est 15 m altum et 120 m latum.[8]

Panorama rectum.

Photographia panoramica mox pro picturá substituit, et facta est communissimus visuum latorum faciendorum modus. Brevi tempore post daguerreotypum introductum (anno 1839), photographi coeperunt nonnullas conligere conspectús imagines in uno imagine latá. Saeculo undevicensimo exeunte, machinae photographicae panoramicae inflexa pellicularum retinacula adhibentes agitatoribus machinae horologicae? utebantur ad inspiciendam in arcu imaginem linearem ad gignendam imaginem plus quam 180 graduum. Digitalis saeculi vicensimi exeuntis photographia hanc rationem conligationis magnopere simplicem reddidit, nunc appellatam sutura imaginum (Anglice: image stitching). Tales imagines sutae effingi possunt in genera pellicularum realitatis virtualis per technologias QuickTime VR Societatis Apple, Flash, Java, vel etiam JavaScript.

Panoscan, camera lineae volventis?, panoramicas magnae resolutionis imagines capi sinit, necessitatem suturae imaginum terminans, sed panoramicae et "immersivae" pelliculae globosae (quae pleno spectandi angulo graduum 180 utuntur, et 360° circa) multis imaginibus sutis facienda sunt. Imagines sutae adhiberi possunt ad efficiendas panoramicas maximae resolutionis gigapixel imagines.

Panoramicae graduum 360 pelliculae constructae sunt pro spatiis exhibitoriis praecipue designatis—usitate pro hortis thematicis, expositionibus mundanis, et museis. Post annum 1955, Walt Disney Societas theatra nomine Circle-Vision 360° pro suis hortis aedificavit. Helveticum Transportationis Museum Lucernae Helvetiae exhibet theatrum quod est magnum spatium cylindricum, umbraculis praeditum cuius fundus nonnulla metra super pavimentum stat. Systemata panoramica cuius circumferentiae sunt minus quam 360° etiam existunt. Exempli gratiá, Cinerama umbraculum curvatum adhibebat, et pelliculae generis IMAX in tholum super spectatores proiciuntur.

Aliud expressionis panoramicae genus est tabulatio digitalis, ab informatione SRTM generata. His in diagrammatibus, computatrum panorama ex punctis datis computat.

Conspectus πᾶν et ὅραμα, vel visus panoramicus, etiam pro applicationibus in multis mediis transscalaribus (cross-scale multimedia) ad adumbrandum despectum ex distantiá proponitur, per et trans repositoria. Hoc panorama, cognitivum appellatum, est despectus panoramicus et coniunctio spatii cognitivi. Vide International Encyclopedia of Systems and Cybernetics.

Pinacotheca

Panoramicum Cerro Armazones Tsiliae photographema.
Panoramicum Nahuel Huapi Lake Argentinae photographema.
Panorama proiectionis cylindricae ex multis imaginibus a technologiá PTgui sutis.
Panoramicum areae Magnae Mescitae Kairouan? (etiam appellatae Mescitae Uqbanae) in Kairouan? Tunesiae photographema.
Panoramicum Franciscopolis photographema.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Panorama spectant (Panorama, Panoramas).

Notae

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  4. Vide International Encyclopedia of Systems and Cybernetics.
  5. Jonathan Lopez, "A Physical Place of Enchanting Illusion," Wall Street Journal, 9 Aprilis 2011, p. C13.
  6. Bernard Comment, Panorama (Reaktion Books, 2004), p. 214.
  7. Marty Olmstead, Hidden Georgia (Ulysses Press, 2002), p. 204.
  8. Jan Stanisław Kopczewski, Kosciuszko and Pulaski (Interpress, 1976), p. 220.