Jump to content

Yolanda Aragoniae

E Vicipaedia
Wikidata Yolanda Aragoniae
Res apud Vicidata repertae:
Yolanda Aragoniae: imago
Yolanda Aragoniae: imago
Nativitas: 11 Augusti 1384; Barcino
Obitus: 14 Novembris 1442; Salmurium

Familia

Genitores: John I of Aragon; Violant of Bar
Coniunx: Ludovicus II Andegavensis
Proles: Renatus Andegavensis, Ludovicus III dux Andegavensis, Charles IV, Count of Maine, Maria Andegavensis, Yolande of Anjou
Familia: Royal house of Aragon

Yolanda Aragoniae (Caesaraugustae nata die 11 Augusti 1384; mortua Salmurii die 14 Novembris 1442), filia regis Ioannis I Aragonum, uxor fuit Ludovici regis Neapolis (non sine aemulo), ducis Andecavensis, comitis Provinciae. De prosperitate agebat regni Neapolitani ducatusque Andecavensis, a marito et filio Renato vario successu gestorum, atque regni Franciae, quam gener Carolus VII direxit.

Ludovico, regi ducique futuro, die 2 Decembris 1400 in cathedrali Arelatensi nupsit, obeunte Nicolao Brancacio cardinale. Liberi sex eis nati erunt:

  • Ludovicus, natus 1403, mortuus 1434, futurus dux Andegavensis et comes Provinciae
  • Maria, nata 1404, mortua 1463, uxor futura Caroli VII et regina Franciae
  • filia anno 1406 nata, mox mortua
  • Renatus, natus 1409, mortuus 1480, futurus dux Barri Lotharingiaeque et Andecavensis, comes Provinciae, rex Neapolis
  • Yolanda, nata 1412, mortua 1440, futura uxor Francisci ducis Britanniae Minoris
  • Carolus, natus 1414, mortuus 1472, futurus comes Cenomanensis

Anno 1416 librum manu scriptum, titulo Les Belles Heures du duc de Berry, post mortem possessoris adquisivit.[1] Ab anno 1417, marito mortuo, filio Ludovico in regno Neapolitano praecipue habitante, Yolanda Andecavensem Provinciamque necnon alia dominia gubernabat. Ab anno 1414 usque in 1419, Andecavis, Turonis, Salmurii, Tarascone morante, tutelam egit (iuxta liberos suos) Caroli ducis Pontievriae, generi futuri,[2] qui per mortem fratrum natu maiorum delphinus factus est die 5 Aprilis 1417 atque patre mortuo rex Francorum die 21 Octobris 1422. Yolanda consiliaria delphino regique mansit, inter alios consiliarios validissima, constanter de munitione Andecavensis et Cenomanensis contra Anglos inimicos occupata. [...]

Ultimis suis annis Salmurii tutelam gessit neptis Margaritae, Renati filiae, futurae reginae Angliae. Mortua est Salmurii in domo toparcharum de Tussiaco[3] die 14 Novembris 1442. Sepulta est in ecclesia cathedrali Andecavensi.[4]

  1. J. Porcher, "Two Models for the "Heures de Rohan"" in Journal of the Warburg and Courtauld Institutes vol. 8 (1945) pp. 1-6 JSTOR
  2. Lecoy de La Marche (1875) vol. 1 pp. 30-42
  3. An haec eadem sit atque "domus Reginae Siciliae", sic hodie appellata, haud liquet
  4. Lecoy de La Marche (1875) vol. 1 pp. 226-227

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Richard K. Emmerson, "A "Large Order of the Whole": intertextuality and interpictoriality in the "Hours of Isabella Stuart"" in Studies in Iconography vol. 28 (2007) pp. 51-110 JSTOR
  • Albert Lecoy de La Marche, Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires, d'après les documents inédits des archives de France et d'Italie (Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) vol. 1

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español •