America Septentrionalis
America Septentrionalis | |
Area | 24 709 000 km2 |
Numerus incolarum | 528 720 588 |
Spissitudo incolarum | 22.9/km2 |
Nomen incolarum | Americanus
|
Zona temporalis | UTC-10 ad UTC
|
America Septentrionalis[1] (-ae -is, f.) seu Borealis sive usque ad saeculum duodevicensimum Mexicana[1] (Anglice North America; Francice Amérique du Nord; Hispanice América del Norte et Norteamérica) est septentrionalis Americarum continens,[2] tertia superficie et quarta numero incolarum, in hemisphaerio septentrionali Telluris et in hemisphaerio occidentali sita.
Finitimus est Oceani Arctici in septentrione, Oceani Atlantici in oriente, Maris Caribici in meridie, et Oceani Pacifici in occidente. America Australis in meridie et oriente iacet. Superficies est 24 230 000 chiliometrorum quadratorum; anno 2001, numerus habitantium fuit fere 454 225 000.
America Septentrionalis in septentrionali parte iacet illius terrae quae Novus Mundus sive America tantum vocatur. Solus conexus inter Americas Septentrionalem et Meridionalem est Isthmus Panamensis. Nonnullae auctoritates Americam Septentrionalem non finitam esse ab Isthmo Panamico, sed ab Isthmo Tehuantepecensi existimant; spatium inter eos Media America vocatur. Plurimi Mediam Americam esse subcontinentem regionemve Americae Septentrionalis habent.
In continente ipsa sunt tres civitates: Canada, Mexicum, Civitates Foederatae Americae. Ad meridiem, in Media America, sunt Beliza, Ora Opulenta, Salvatoria, Guatemala, Honduria, Nicaragua, Panama. In meridie et oriente sunt Antillae, quae sequentes comprehendunt:
- Anguilla sive Anguis
- Antillae Nederlandenses
- Antiqua et Barbuda
- Aruba
- Cuba
- Dominica
- Granata (Mare Caribicum)
- Guadalupia
- Haitia
- Iamaïca
- Insulae Bahamenses
- Insulae Caimanenses
- Insulae Turcenses et Caicenses
- Martinica
- Navassa Insula
- Portus Dives
- Respublica Dominicana
- Mons Serratus
- Sancta Lucia
- Sanctus Christophorus et Nives
- Sanctus Vincentius et Granatinae
- Trinitas et Tabacum
- Virginis Insulae Americanae
- Virginis Insulae Britannicae
In Oceano Atlantico, sed imputati ut pars continentis, sunt Bermuda, Groenlandia, et Sanctus Petrus et Michael.
Partes politicae
[recensere | fontem recensere]Nomen | Area (km²) | Numerus habitantium (2005-07-01 aest.) |
Populationis densitas (per km²) |
---|---|---|---|
Anguilla (Britannia) | 102 | 13,254 | 129.9 |
Antillae Nederlandenses (Nederlandia) | 960 | 219 958 | 229.1 |
Antiqua et Barbuda | 443 | 68 722 | 155.1 |
Aruba (Nederlandia) | 193 | 71 566 | 370.8 |
Barbata | 431 | 279 254 | 647.9 |
Beliza | 22 966 | 279 457 | 12.2 |
Bermuda (Britannia) | 53 | 65 365 | 1233.3 |
Canada | 9 984 670 | 32 805 041 | 3.3 |
Civitates Foederatae Americae | 9 629 091 | 300 165 500 | 30.7 |
Cuba | 110 860 | 11 346 670 | 102.4 |
Dominica | 754 | 69 029 | 91.6 |
Granata | 344 | 89,211 | 259 |
Groenlandia (Dania) | 2 166 086 | 56 375 | 0.026 |
Guadalupia (sive Aquae Lupiae, Aquaelupae; Francia) | 1,780 | 448 713 | 252.1 |
Guatimala sive Guatemala | 108 890 | 14 655 189 | 134.6 |
Haitia | 27 750 | 8 121 622 | 292.7 |
Honduria | 112 090 | 6 975 204 | 62.2 |
Iamaïca | 10 991 | 2 731 832 | 248.6 |
Insulae Bahamenses | 13 940 | 301 790 | 21.6 |
Insulae Caimanenses (Britannia) | 262 | 44 270 | 169.0 |
Insulae Turcenses et Caicenses (Britannia) | 430 | 20 556 | 47.8 |
Martinica (Francia) | 1100 | 432 900 | 393.5 |
Mexicum | 1 972 550 | 106 202 903 | 53.8 |
Navassa Insula (Civitates Foederatae) | 5 | 0 | 0 |
Nicaragua seu Nicaraua | 129 494 | 5 465 100 | 42.2 |
Ora Opulenta | 51 ,100 | 4 016 173 | 78.6 |
Panama | 52 853 | 2 498 717 | 47.3 |
Portus Dives (Civitates Foederatae) | 9104 | 3 916 632 | 430.2 |
Respublica Dominicana | 48 730 | 8 950 034 | 183.7 |
Salvatoria | 21 040 | 6 704 932 | 318.7 |
Sancta Lucia | 616 | 166 312 | 270.0 |
Sanctus Christophorus et Nives | 261 | 38 958 | 149.3 |
Sanctus Petrus et Michael (Francia) | 242 | 7012 | 29 |
Sanctus Vincentius et Granatinae | 389 | 117 534 | 302.1 |
Mons Serratus (Britannia) | 102 | 8437 | 83 |
Trinitas et Tabacum | 5128 | 1 088 644 | 212.3 |
Virgines Insulae Americanae (Civitates Foederatae) | 352 | 108 708 | 308.8 |
Virgines Insulae Britannicae (Britannia) | 153 | 22 643 | 148.0 |
Historia
[recensere | fontem recensere]Palaeohistoria
[recensere | fontem recensere]America Septentrionalis est fons multae de aevis temporis geologici scientiae.[3] Regio geographica quae Civitates Foederatae facta est fuit fons plurium varietatum dinosauriorum quam aliae civitates hodiernae.[3] Secundum Petrum Dodson palaeontologum, hoc factum etenim stratigraphiam, clima, geographiam, facultates humanas, historiamque praecipue ostendit.[3] Multum Aevi Mesozoici in expositis lapidum eruptionibus in aridis continentis regionibus inventis videtur.[3] Gravissimum dinosauriferens Aevi Iurassici Inferioris depositum fossilium in America Septentrionali est Formatio Morrison in Civitatibus Foederatis occidentalibus.[4]
Praehistoria
[recensere | fontem recensere]Eruditi nonnullas habent theorias de originibus primorum hominum Americae Septentrionalis. Indigenae Americae Septentrionalis ipsi multos mythos creationis conservant, quo se continenter adesse in terra post creationem adfirmant.
Historia
[recensere | fontem recensere]Secundum nonnullas memorias, Gunnbjörn Ulfsson Norvegicus primus fuit incola Europae qui Americam Septentrionalem vidit. Quod inter annos 876 et 932 factum esse putatur.
Fauna notabilia
[recensere | fontem recensere]Mammalia
[recensere | fontem recensere]- Marsupialia :
- Insectivoras
- Condylura cristata (Talpidae)
- Chiroptera
- Macrotus waterhousii (Phyllostomidae)
- Myotis mystacinus (Vespertilionidae)
- Myotis lucifugus (Vespertilionidae)
- Eptesicus fuscus (Vespertilionidae)
- Lasionycteris noctivagans (Vespertilionidae)
- Lasiurus cinereus (Vespertilionidae)
- Tadarida brasiliensis (Molossidae)
- Edentata
- Carnivora
- Gulo gulo) (Mustelidae)
- Mustela erminea) (Mustelidae)
- Mustela vison) (Mustelidae)
- Taxidea taxus) (Mustelidae)
- Mephitis mephitis (Mustelidae)
- Procyon lotor) (Procyonidae)
- Enhydra lutris
- Subspecies Californiensis periclitata: Enhydra lutris nereis
- Nasua nasua (Rattidae)
- Ursus arctos
- Ursus americanus in Alasca, Canada, Civitatibus Foederatis contiguis usque ad Floridam
- Ursus albus: in regionibus Arctis Canadae et Alascae
- Canis latrans (Canidae), ab Alasca ad Oram Opulentam, Canadam, occidentem Civitatum Foederatarum
- Vulpes vulpes (Canidae): zona holarctica Americae Septentrionalis
- Lynx rufus (Felidae): in Canada meridiana, Civitatibus Foederatis (praeter medium), Mexico septentrionali
- Puma concolor (Felidae) : America Septentrionalis occidentalis, a Canada ad Argentinam
- Callorhinus ursinus : aquae frigidae Americae Septentrionalis
- Eumetopias jubatus : Oceanus Pacificus septentrionalis
- Phoca vitulina : Alasca, Canada, Civitates Foederatae orientales
- Cetacea
- Tursiops truncatus, secundum litora Sinus Mexici
- Balaenoptera physalus
- Megaptera novaeangliae)
- Delphinapterus leucas (Monodontidae): Arctica
- Phocoena phocoena
- Rongeurs :
- Sciurus carolinensis : Canada orientalis et Civitates Foederatae orientales
- Cynomys ludovicianus (Sciuridae)
- Glaucomys volans (Sciuridae): Civitates Foederatae mediae et orientales, Mexicum
- Castor americanus
- Peromyscus maniculatus : ab Alasca ad Mexicum, praeter Civitates Foederatas meridio-orientales
- Ondatra zibethicus : omnis continens septentrionalis, ad Sinum Mexicum
- Erethizon dorsatum : Canada, Civitates Foederatae boreorientales
- Lagomorpha
- Ochotona princeps
- Sylvilagus floridanus : Civitates Foederatae orientales, praeter Novam Angliam
- Lamantinae?
- Dugong dugon : Civitates Foederatae meridio-orientales
- Artiodactyla
- Pecari tajacu : Arizona, Novum Mexicum, Texia, Mexicum
- Odocoileus virginianus : a Canada meridiana ad Argentinam in America Australi
- Alces alces : Alasca et Canada
- Rangifer tarandus : Alasca et Canada
- Antilocapra americana : Alberta ad Civitates Foederatas occidentales
- Oreamnos americanus : Alasca meridio-occidentals, Canada, Civitates Foederatae occidentales
- Ovis canadensis : Canada meridiana ad Mexicum septentrionale
- Bœuf musqué? : Canada
- Bison bison
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Cervus elaphus Virginiae
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 "America Septentrionalis, quae et Mexicana dicitur" Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ "North America". Encyclopaedia Britannica.
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 Peter Dodson, "American Dinosaurs," in Encyclopedia of Dinosaurs, a Phillip J. Currie et Kevin Padian edito (Academic Press, 1997), pp. 10–13.
- ↑ David B. Weishampel, et al., "Dinosaur Distribution (Late Jurassic, North America)," in The Dinosauria, ed. David B. Weishampel, Peter Dodson, et Halszka Osmólska, ed. 2a (Berkeley: University of California Press, 2004, ISBN 0-520-24209-2), pp. 543–545.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide America Septentrionalis apud Viciviam. |
Lege Νεοικουμένη τοῦ Άρκτοου ("America Septentrionalis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 47°0′0″N 105°0′0″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon |
- UN Statistics Division, unstats.un.org.
Regiones |
America Septentrionalis · Media America · Insulae Caribicae · America Australis |
---|---|
Civitates |
Aequatoria · Antiqua et Barbuda · Argentina · Bahamenses insulae · Barbata · Beliza · Bolivia · Brasilia · Canada · Chilia · Civitates Foederatae Americae · Columbia · Costarica · Cuba · Dominica · Dominicana res publica · Granata · Guatimalia · Guiana · Haitia · Honduria · Iamaica · Mexicum · Nicaragua · Panama · Paraquaria · Peruvia · Salvatoria · Sancta Lucia · Sanctus Christophorus et Nevis · Sanctus Vincentius et Granatinae · Surinamia · Trinitas et Tabacum · Uraquaria · Venetiola |
Territoria |
Anguilla · Aruba · Boni Aëris insula · Caimanenses insulae · Curacensis insula · Falklandia · Groenlandia · Guadalupa · Guiana Francica · Martinica · Montserrat · Portus Dives · Saba · Sanctus Bartholomaeus · Sanctus Martinus · Statia · Turcenses et Caicenses insulae · Virginis Insulae Americanae · Virginis Insulae Britannicae |