Krypton (planeta ficticius)
Pagina semiprotecta Ustricibus usoribusque ignotis intra horam 03:16 diei 12 Novembris 2024 non licet hanc paginam recensere. Quaesumus ut emendationes in pagina disputationis proponas vel nomen Vicipaedianum crees. |
Krypton est ille planeta, a Hieronymo Siegel et Josepho Shuster excogitatus, unde Superman et Supergirl sunt oriundi, in ficticio DC Comics universo.
Krypton, planeta magnae gravitatis, quinquaginta annis luce mensis a Tellure distabat. Tres satellites naturales habebat: Korot, Xenonem et Mitnem. Circulos suos circum stellam Raonem conficiebat. In primis illis anni 1938 librorum nubeculatorum editionibus, Rao ut stella supergigas rubra, milies maior quam sol, describebatur. Sed in narratione picta, quae prodiit in libro nubeculato Action Comics #14 diei 07 mensis Novembris anni 2012, astrophysicus Neil deGrasse Tyson invenit Krypti stellam: LHS 2520, pumilionem rubram constellationis Corvi.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ficticia Krypti historia, his octoginta annis, haud semel mutata est. Recentissima tamen versio sic exhibet Krypton, ut exstinctum planetam, ubi habitabat altissima Kryptanorum civilizatio.
Initia
[recensere | fontem recensere]Krypton non habebat vitam intelligentem. Ibi, acerbis in condicionibus, vivebant animalia primitiva.
Postea, ad planetam pervenerunt alienigenae, qui dicebantur Vochi, quibus praeerat Bertron, rei scientificae peritissimus. Vochi, ad Krypton pervenientes, secum tulerunt servos primatas, hominum similes, quorum origo manet ignota. Factis periclitationibus geneticis cum servis primatis et primitivis Krypti animalibus, Bertron procreavit saevissimam bestiam, postea dictam Doomsday, cuius corpus habebat formam humanae similem. Haec bestia, saevissimo correpta furore, Bertronem omnesque Vochos occidit; et, eorum potita navi, exivit de planeta, per spatium errans.
Servi, relicti in Krypto, ibidem initia fecerunt civilizationis suae: ibi lingua eorum adolevit, res publica cepit fundamenta. Ad religionem quod attinet, Kryptani deum quendam Vochum colebant, qui deus, ut videtur, illorum alienigenarum, qui primatas ad Krypton attulerunt, est vaga memoria.
Krypti Aetates
[recensere | fontem recensere]Krypti historia dividitur in septem aetates:
1. Prima aetas
[recensere | fontem recensere]In prima aetate, primatae illi, qui relicti sunt a Vochis, victui consulentes, coeperunt explorare planetam, fabricaverunt ferramenta sua, composuerunt societatem.
2. Secunda aetas
[recensere | fontem recensere]In altera aetate, cecidit in Krypton Eradicator, machina ovi aurei similis, qui Kryptanos docuit scientiam et technologiam. Kryptani primam stellariam navem fabricaverunt. Studentes Krypti progressui, quinquenti ex illis ascenderunt in navim. Facto itinere viginti annorum luce mensorum, navis, meteoritis tacta, considit in planeta, quem Daxam appellaverunt. Post non multum temporis, communicatio cum Krypto cessavit. Tunc Kryptani, qui in Daxam considerunt, sese aboriginibus miscentes, perditis Kryptanis moribus, originem dederunt Daxamitis. Mon-El, Sodam-Yat et Olv-Ir sunt Daxamitae.
3. Tertia aetas
[recensere | fontem recensere]In tertia aetate, Kryptani, Eradicatore duce, deprehenderunt plurima inventa, et technologiam magis et magis perfecerunt.
4. Quarta aetas
[recensere | fontem recensere]In quarta aetate, clonizationis technologia coepit adhiberi, per eam generabantur clones, qui, in animatione suspensa detenti, conservabant organa sua vitalia ad producendam Kryptanorum vitam fere ad immortalitatem. Turma vero quaedam, dicta Zerus Niger, religiosis doctrinis mota, fortiter adversabatur clonizationis usui. Et, factis tomocraticis minis, conabantur impedire quominus talis technologia in usu maneret. Itaque data est belli universalis causa.
5. Quinta aetas
[recensere | fontem recensere]In quinta aetate, bellum universale per centum annos grassavit. Zerus Niger, potentissima displosa bomba, non modo planetae superficiem vastavit, sed etiam eius nucleum kryptonio replevit.
6. Sexta aetas
[recensere | fontem recensere]In sexta aetate, aliquot annis post bellum, dum Kryptani recuperabant res, Vrages, qui sunt alienigenae, occupaverunt Krypton et Kryptanos in servitutem redegerunt. Defensionis tamen vires, per rebellem Val-Or, qui vitam condonavit, expulerunt Vrages finemque imposuerunt decem servitutis annis. Pax conciliata est.
7. Septima aetas
[recensere | fontem recensere]In septima aetate, Kryptani fuerunt in dominatu gubernii collectivi, Zona Phantasmatica inventa est, finis planetae appropinquavit.
Planetae exstinctio
[recensere | fontem recensere]Internis deficientibus elementis mineralibus, Krypti nucleus factus est nimis instabilis. Propter quam instabilitatem, maximae reactiones nucleum displosionibus ruperunt. Itaque totus planeta deletus est. Nonnulla Krypti fragmenta, asteroidum instar, ceciderunt in Tellurem. Ex his fragmentis, quaedam continent Kryptonitum, minerale quod emittit radiationem Kryptanis letalem.
Antequam planeta displosionibus corrueret, Jor-El, Superman pater, eius nucleares reactiones iam investigabat. Cum de Krypti eversione certus factus est, Kal-El, filium suum unicum, qui Superman futurus erat, misit ad Tellurem. Ad eandem Tellurem, Alura Zor-El, quasi Jor-El aemula, filiam suam Karam Zor-El, Kal-El consobrinam, misit quoque.
Krypti superstites
[recensere | fontem recensere]Per multum temporis, duo tantum infantes, Kal-El et eius consobrina, Kara Zor-El, qui, unusquisque in sua navi, missi sunt a parentibus ad Tellurem, putabantur Krypti exstinctioni superfuisse. Sed non pauci Kryptani alibi erant, cum Krypton corruit. Superfuerunt ergo:
- Superman
- Supergirl
- Kryptus, Super canis
- Dux Zod et omnes scelestissimi, qui detinebantur in Arce Rozz, intra Zonam Pantasmaticam
- H'El, explorator spatialis, qui per spatium iter faciebat
- Karsta Woe-El, bellatrix, quae evasit pirata spatialis
- Thara Ak-Var, qui vivebat in urbe Kandor
- Omnes incolae Novi Krypti, quod oriundum est ex urbe Kandor
Geographia
[recensere | fontem recensere]Krypti Hemisphaeria
[recensere | fontem recensere]Krypton dividebatur in duo hemisphaeria:
Novus Mundus
[recensere | fontem recensere]Lurvanum, quod appellabatur Novus Mundus, cuius litora circumluebantur oceanis Cogo et Dandaho, habebat iugum montium, quod dicebatur Ievelum. Silva Coccinea praesidio erat Handoribus, alienigenis qui ibi coloniam suam condiderunt.
Vetus Mundus
[recensere | fontem recensere]Urrica, continens quae dicebatur Vetus Mundus, oceanis Boilingo et Morstilo circumluebantur. Vallis Iurus est Veteris Mundi silva peramoena.
Desertum
[recensere | fontem recensere]Inter Krypti hemisphaeria, unum tantum desertum locum inveniebatur, dictum Coltum, non modo iniquum sed maximae temperaturae. Ibi vivebant animalia ferina. Ibi alienigenae, dicti Dominatores, sedem suam collocaverunt.
Sedes Kryptanae
[recensere | fontem recensere]- Arx Rozz est custodia tutissima, ubi detinebantur scelestissimi Kryptani. Reactorium Zonae Phantasmaticae, cum displosione ruptum est, totam absorbuit Arcem Rozz, quae itaque potuit superesse Krypti exstinctioni.
- Turris Atomica fuit scientiarum sedes, ubi periti, undique convenientes, operam dabant progressui technologiarum.
- Palatium Submarinum fuit sedes imperii regis Mar-Ok et reginae Isiae. Ibi conveniebant principes Consilii Kryptani, ut agerent de totius Krypti gubernio.
- Weghtor fuit sedes colonica in magna Karot luna, ubi vivebant quingenti coloni. Sed septem ante annis quam Krypton deleretur, luna potentissimo missili petita est. Coloni perierunt et consilia coloniarum in spatio deducendarum relicta sunt. Jax-Ur, qui coloniam missili evertit, satagebat cometas delere. Propter exercitium cassum, primus relegatus est in Zonam Phantasmaticam.
Urbes Kryptonae
[recensere | fontem recensere]- Kandor, quae postea evasit Novum Krypton
- Kryptonopolis
- Argopolis, unde venit Supergirl
- Borgapolis
- Erkol
- Bokos (urbs semota)
- Vathlo (insula et urbs Kryptanorum nigrorum)
- Ankarpolis
- Orvai
- Ansom
- Trinava
- Antarctopolis
- Planities Vanana
- Jerat (urbs derelicta)
- Xanopolis (urbs deleta)
Insulae
[recensere | fontem recensere]- Bokos
- Vathlo
- Chagur
- Dunol
- Mul
- Thon
- Yord
- Zith
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Krypti Descriptio: http://theages.superman.nu