Ducatus Oldenburgensis
Ducatus vel anno 1815 Magnus Ducatus Oldenburgensis[1] (Theodisce Großherzogtum Oldenburg) et post annum 1918 Libera Civitas Oldenburgensis (Freistaat Oldenburg), fuit usque ad annum 1946 antiqua civitas Germanica.
Historia
[recensere | fontem recensere]Comitatus Oldenburgensis
[recensere | fontem recensere]A saeculo nono, comitibus Oldenburgensibus nuntios habemus. Comitatus paulatim crevit, et anno 1448 Christianus comes et rex Daniae factus est. Anno 1773 Paulus, postea imperator Russiae terram adeptus est et paulo post aliis terris commutavit. Ita nunc Fridericus Augustus I, episcopus Lubecae, comes factus est. Ita terra episcopi in Holsatia cum Oldenburgo coniunctum est.
Anno 1774/1777 Oldenburgum ab Iosepho II imperatore ducatus sublatum est. Primus Dux Petrus Fridericus Gulielmus factus est, qui autem mente captus non ipse regnavit. Anno 1803, postquam episcopatus imperii sublati sunt, Oldenburgum agrum aliquod accepit ut Vechta et Cloppenburgum.
Tempore Napoleonico
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1806, Oldenburgum ad Foederationem Rhenanam (Germanice Rheinbund) ab imperatore Franciae Napoleone I condito pertinuit. Tamen anno 1810 ducatus dissolutus et cum Francia consociatus est.
In Foederatione Germanica
[recensere | fontem recensere]Anno 1815 a Consilio Vindobonense constitutum est, ut Oldenburgum restitueretur et nunc Ducatus Magnus nominaretur. Praeterea principatus Birkenfeldensis (in Palatinatu) nunc cum Oldenburgo consociatus est. Postquam anno 1823 Petrus Fridericus Gulielmus dux mortuus est, Petrus I, qui iam antea terram administraverat, Dux Magnus factus est. Anno 1829 Paulus Fridericus Augustus ei successit. Anno 1849 post tumultus rerum commutationis Germanicae primo constitutio accepit. Anno 1853 Nicolaus Fridericus Petrus Dux magnus sucessit, qui ad mortem anno 1900 regnavit. Anno 1864, cum Borussia bellum Daniae intulisset, Oldenburgum neutri parti favebat. Usque ad annum 1866 ad Foederationem Germanicam pertinuit.
In Foederatione Germanica Septentrionali
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1867 usque ad annum 1871 ad Foederationem Germanicam Septemtrionalem Germanice (Norddeutscher Bund) pertinuit.
Imperium Germanicum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1871 Oldenburgum usque ad annum 1918 ad Imperium Germanicum pertinuit. Anno 1900 Fridericus Augustus II antecessore mortuo ultimus dux magnus factus est. Die 11 Novembris 1918 a novis rebus scholasticis honorem relinquere coactus est.
Res Publica Oldenburgensis
[recensere | fontem recensere]Anno 1918 res publica Oldenburgensis condita et pars Rei Publicae Vimarianae facta est. Praesides ministrorum magno momenti Theodorus Tantzen (DDP, annis ab 1919 ad 1923) et Eugenius de Finckh (nullius factionis, annis ab 1923 ad 1930) fuerunt. Ab anno 1931 factio NSDAP maiorem partem legatorum in senatus terrae misit. Ab anno 1932 primo Carolus Röver (ad 1933) et deinde Georgius Joel (ad annum 1945) praesides ministrorum Nazistarum fuerunt. Ut omnes terrae Germaniae et Oldenburgum inter dictaturam Nazistarum omnia iura amisit. Anno 1937 terrae Oldenburgi in Holsatia et Palatinato ad Borussiam translatae sunt. Oldenburgum autem Wilhelmshaven urbem accepit. Anno 1945, postquam haec pars Germaniae a Britannis expugnata est, Theodorus Tantzen (nunc sodalis FDP) iterum praeses ministrorum nominatus est. Sed mense Novembri 1946 iussu Britannorum e terris Oldenburgi, Brunsvici et Hannovera nova terra Saxonia Inferior consociata est.
Adhuc Oldenburgum, cuius caput urbs Oldenburgum erat, est pars Terrae Saxoniae Inferioris, quamquam anno 1975 incolae suffragio probaverunt, ut terra antiqua Oldenburgum restitueretur.
Area et incolae
[recensere | fontem recensere]- 5.396 km²
- 582.400 incolae (mense Maio 1939)
Oppida
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Eckhardt, Albrecht, et Heinrich Schmidt, eds. 1998. Geschichte des Landes Oldenburg. Ed. 3a. Oldenburgi: Holzberg. ISBN 3873582856.
- Lübbing, Hermann. 1971. Oldenburg: Historische Konturen. Oldenburgi: Heinz Holzberg Verlag. ISBN 3873580454.
- Sello, Georg. 1917, 1975. Die territoriale Entwicklung des Herzogtums Oldenburg. Ed. nova ex editiona Gottingensi, 1917. Osnabrugae: Wenner.
Nexus externi (Germanice)
[recensere | fontem recensere]- De Magno Ducatu Oldenburgensi 1815-1918
- Magnus Ducatus Oldenburgensis: circoscriptiones? et municipia anno 1900
Anhaltinum • Badenia • Bavaria • Res Publica Brunsvicum • Urbs Hanseatica Brema • Hamburgum • Hassia • Lippia • Lubeca • Megalopolis-Suerinum • Megalopolis-Strelicia • Oldenburgum • Borussia • Saxonia • Schaumburgum-Lippia • Thuringia • Waldecum-Pyrmontum (ad usque annum 1929) • Virtembergia | |