Jump to content

Ars amatoria

E Vicipaedia
(Redirectum de Ars Amatoria)
Ars amandi

Ars amatoria (sive Ars amandi) est poema didacticum ab Ovidio scriptum, quod circiter 1 a.C.n. perfecit.

Ovidius in hoc carmine explicat,

  • ubi Romae loci ad virgines conveniendas idonei sint
  • quomodo viri amorem virginis conciliare possint
  • quomodo fiducia amicae conservanda sit.

Ovidius primum duos libros edidit, qui praeclari fuisse videntur. Deinde librum tertium addidit, quo idem argumentum explicat. Hoc autem libro virginibus ipsis proficere vult.

Ut genus poesis didacticae continuare apparat, sic etiam limitem generis transgreditur. Ita etiam distichis pro hexametris utitur, qui versus ad carmina elegiaca apti erant. Quamquam identidem confirmat ne oraculum quidem delphicum Didymaeve verius dicere posse quam Musam suam, recitatoribus nihil novi proponit. At consilia huiusmodi profert, ut amator in Circo Maximo vestem virginis a pulvere liberet, etiamsi pulverea non est, vel litteris amatae multa promittat, quippe cum omnis vir promissorum dives esse possit. Virginibus, quae corpore exiguae sunt, consilium dat, ut amatorem in lecto cubantes excipiant, cum pedes suos velent, ne vera amplitudo cognosci possit.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Michael L. Stapleton, Thomas Heywood's Art of love: the first complete English translation of Ovid's Ars amatoria (Ann Arbor, 2000) (Paginae selectae apud Google Books)