Daniel Franciscus Spiritus Auber
Obitus: 12 Maii 1871; Circumdarium IX Lutetiae
Patria: Francia
Familia
Memoria
Daniel Franciscus Spiritus Auber fuit compositor Francicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Pater, qui in aula regis Ludovici XVI laboraverat et post Res novas Francicas tabernam de artificiis negotiandis habebat, filium Danielem Franciscum mercatorem fieri voluit. Sed filius mox notas diligentissime componere coeperat. Anno 1804 pater, postquam filius plures annos Londinii degit, coeptis musicis benigne annuit.
Cum primo res instrumentales exaravisset (e.g. tres concentus violoncellorum pro Iacobo Michaeli Hurel de Lamare), anno 1811 melodramaticis studuit. Anno 1812 discipulus Ludovici Cherubini fuit. Inde ab anno 1813 opuscula melodramatica plura generis comicae in Theatro Feydeau producebantur, inter quae »La bergère châtelaine« (1820) excellit. Tamen applausus generalis haud ante productionem scaenicam operis »Le maçon« (1825) fuit. Interim Auber formam Ioachimi Rossini copiavit (»La neige«, 1823) reveniturus paulo post ad modum Francogallicum nationalem. Factus est Auber musicographus maximus in melodramaticis comicis: praeter »Maçon« id videri potest in operibus »La fiancée« (1829), »Fra Diavolo« (1830), »Gustave III ou Le bal masqué« (1833), »Le domino noir« (1837), »Les diamants de la couronne« (1841).
Iam anno 1828 acceptus est in numero severorum melodramatistarum notissimorum quoque, cum confecisset »La muette de Portici«: hoc opus una cum opere »Tell« (1829, a Rossini) et »Robert der Teufel« (1831, ab Iacobo Meyerbeer) revolutionem generis melodramaticis annuntiavit et implevit. Proh dolor id opus singulare fuit. Cum productum est in scaenis Bruxellensibus anno 1830 signum rerum novarum faciendarum interpretadum esse nonnulli crediderunt. Anno 1830 denuo voluit, ut partes primas ageret persona non cantans (in opere » Le Dieu et la Bayadère«), quod autem minime placuit. Inter 48 melodramata multitudo non feliciter acceptus est. Attamen usque ad senectutem musicographiam pergebat: »Le rêve d'amour« confectum est anno 1869. Ultima opera erant instrumentis chordatis dedicata.
Honores et gravitudo
[recensere | fontem recensere]Anno 1825 eques Legionis Honoris coronatus est, anno 1829 membrum Academiae Bellarum Artium factus est, anno 1842 in vestigiis Ludovici Cherubini apud Conservatorium Parisiense ingressus est, anno 1847 Legionis Honoris praefectus nominatus est, anno 1857 Symphoniacorum imperialium regens honorarius dictus est.
Maxima pars melodramatum secundum textus Eugenii Scribe facta est, quae optime congruebant in facetiis suis cum spiritu compositorio Auberiano. Inde severitas quasi nusquam inveniri potest; opera Auberiana econtra levem vitam Francogallicam anuntiare et vulgare volebant, ut fertur. In testamento suo voluit melodrama optimum quotannis eligi compositoremque pecunia honorandum esse .