Inundatio
Inundatio est immoderatum corporis aquae flumen quod terram operit.[1] Edictum Unionis Europaeae inundationem definit "tegmen ad tempus per aquam terrae non plerumque per aquam tectae."[2]
Diluvium proprie est inundatio ob pluvias fortes vel longas, quae aquas super terras accumulare efficiunt, sicut in fabula de Noe, et in multis historiae verae exemplis, enarratur.
Adluvio proprie est terra deposita cum aquae ripas fluminis superfluunt. Adluviones nonnumquam competunt cum deluviis, sed in Aegypto prope Nilum, sicut in multis aliis locis, adluviones sine pluvia iterum iterumque in quibusdam anni temporibus accidunt.
Quamquam praecipue homines inundationes solent malas putare, et inter calamitates naturales humanasque numerare, adluviones partem necessariam in agricultura habent, quia terras circum rivos fluminaque renovant.
Ad inundationes vitandas, homines prope flumina aggeres et moles instruunt. Paene omnes inundationes prodigia naturalia sunt, sed cum moles quaedam succumbit, talis calamitas quae sequitur saepe dicitur actus humanus,[3] ob culpabilitatem aedificatorum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ab verbo Anglico in MSN Encarta Dictionary. Flood.Nexus die 28 Decembris 2006 confirmatus. 2009-10-31.
- ↑ Anglice "A temporary covering by water of land not normally covered by water." Directive 2007/60/EC Chapter 1 Article2.
- ↑ Terminus Thomisticus; vide Glossarium Thomisticum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- O'Connor, Jim E., et John E. Costa. 2004. The World's Largest Floods, Past and Present: Their Causes and Magnitudes [Circular 1254]. Washington, D.C.: U.S. Department of the Interior, U.S. Geological Survey.
- Thompson, M. T. 1964. Historical Floods in New England [Geological Survey Water-Supply Paper 1779-M]. Washington, D.C.: United States Government Printing Office.
- Powell, W. Gabe. 2009. Identifying Land Use/Land Cover (LULC) Using National Agriculture Imagery Program (NAIP) Data as a Hydrologic Model Input for Local Flood Plain Management. Applied Research Project. Texas State University – San Marcos.
Nexus interni
- Administratio litoralis
- Diluvium lutosum
- Eluvio verna
- Inundatio Europaea anno 2021
- Pelorrhoea
- Praecipitatio
- Ruina naturae
- Typhon marinus
- Vallis vere inundata
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad inundationes spectant. |