Jump to content

Exercitus Republicanus Hibernicus

E Vicipaedia
(Redirectum de IRA)
Fasciculus:Belfast mural 13 (cropped).jpg
Tabula exhortatoria IRA, quali circa annum 1980 usus est.

Exercitus Republicanus Hibernicus[1] (Anglice Irish Republican Army sive IRA, Hibernice Óglaigh na hÉireann) est factio militaris quae se Hiberniam Septentrionalem a Britannicis separaturam esse iuravit separatamque Reipublicae Hiberniae adiuncturam. Bellum gerebat ab anno 1969 ad annum 1997 usque.

Cuius socia est factio politica Sinn Féin cui praesunt Giraldus Adams atque Martinus McGuinness proconsul Hiberniae Septentrionalis, olim dux Exercitus Republicani Hibernici. Die 28 Iulii 2005 Exercitus Republicanus Hibernicus se a via tromocratiae discessisse optatamque libertatem posthac in foro publico sine vi persecuturum esse declaravit; sed factiones quaedam ab hac sententia discrepaverunt, inter quae Verus Exercitus Republicanus Hibernicus (Real IRA) et Exercitus Republicanus Hibernicus Continuitatis (Continuity IRA). Tandem anno 2009 tales factiones iterum tromocratiam coeperunt.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Irish Republican News (Anglice)
  • Pagina Sinn Féin (Anglice)
  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
stipula

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!