Jump to content

Ab Urbe Condita/liber XXXIX

Unchecked
E Wikisource
 Liber XXXVIII Liber XL 

Dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum interualla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia prouincia militem magis ad uirtutem acuebat. nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigauit. in Liguribus omnia erant, quae militem excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem; itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostis leuis et uelox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet. itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. nihil praeter arma et uiros omnem spem in armis habentes erat. nec deerat umquam cum iis uel materia belli uel causa, quia propter domesticam inopiam uicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.

C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis uicis in montem Auginum profugerunt. confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per inuia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. inde trans Appenninum ductae legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursauerant, ut coli non possent. his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset prouincia effecerat, ne in otio militem haberet, uiam a Bononia perduxit Arretium. M. Aemilius alter consul agros Ligurum uicosque, qui in campis aut uallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est. deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo leuibus proeliis fatigauit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio deuicit, in quo et aedem Dianae uouit. subactis cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus --in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius--omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit. pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, uiamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit. proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae uouit. haec in Liguribus eo anno gesta.

In Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma. id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique ad consulem Aemilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito obtinuerunt causam. arma reddere Cenomanis, decedere prouincia praetor iussus.

legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes conuenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem ciuium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Liuio censoribus postue eos censores ipsum parentemue eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.

Priusquam consules redirent Romam, M. Fuluius proconsul ex Aetolia redit; isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus, ut, ⟨si⟩ aequum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iuberent et sibi triumphum decernerent. M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Aemilii consulis aduentum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contra dicere uelle, proficiscentemque in prouinciam ita sibi mandasse, ut ea disceptatio integra in aduentum suum seruaretur. Fuluium temporis iacturam facere: senatum etiam praesente consule quod uellet decreturum. ⟨tum⟩ Fuluius: si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari, imperatorem rebus egregie gestis uictoremque exercitum cum praeda et captiuis ante portas stare, donec consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset. uerum enimuero cum sint notissimae sibi cum consule inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim senatus consultum factum ad aerarium detulerit, Ambraciam non uideri ui captam, quae aggere ac uineis oppugnata sit, ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum, ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint caesa. iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam * * ad pontifices attulerit? nisi Syracusarum ceterarumque captarum ciuitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non ualuerit belli ius. se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.

Undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegae plurimum oratio mouit. ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: alienarum uero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse. suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius uultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid priuatim M. Aemilius mandauerit, meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum obliuisci, et mandatum pro auxilio ac libertate priuatorum, non pro consulari regno. ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exercuisse. his uictus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore triumphus M. Fuluio est decretus. is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Ioui optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset uouisse; in eam rem sibi centum pondo auri a ciuitatibus collatum; petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset. cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret, senatus Fuluio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet. triumphare mense Ianuario statuerat: sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam uenientem aegrum in uia substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem. triumphauit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Aetolis et de Cephallania. aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt; argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei nummi duodecim milia trecenti uiginti duo, signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus, ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis; duces aut Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad uiginti septem. multos eo die, priusquam in urbem inueheretur, in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donauit. militibus ex praeda uicenos quinos denarios diuisit, duplex centurioni, triplex equiti.

Iam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam uenit. ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius Philippus. praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius Crispinus.

Extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn. Manlius Uulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphauit. serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam militarem seuere ab eo conseruatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat. neque ea sola infamiae erant, quae in prouincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in militibus eius quotidie aspiciebantur. luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico inuecta in urbem est. ii primum lectos aeratos, uestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam aduexerunt. tunc psaltriae sambucistriaeque et conuiualia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae. tum coquus, uilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. uix tamen illa quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.

In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim [pondo], argenti pondo ducenta uiginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum uiginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos uiginti; et arma spoliaque multa Gallica carpentis trauecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios diuisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex [in pedites] dedit; multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis fauore quam populari celebrem. sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii ualuerunt; quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solueretur. uicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum fide et cura soluerunt. per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas prouincias obtinebant, uenerunt. ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad nouos magistratus reiecit.

Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id deicit. ea religione moti patres et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et nouum auratum faciendum. et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.

Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et prouinciarum cura ad intestinae coniurationis uindictam auertit. praetores prouincias sortiti sunt, T. Maenius urbanam, M. Licinius Lucullus inter ciues et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurationibus decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam primum uenit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens inuexit, sacrificulus et uates; nec is qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. initia erant, quae primo paucis tradita sunt, deinde uulgari coepta sunt per uiros mulieresque. additae uoluptates religioni uini et epularum, quo plurium animi illicerentur. cum uinum animos ⟨incendissent⟩, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam uoluptatem haberet. nec unum genus noxae, stupra promiscua ingenuorum feminarumque erant, sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant: uenena indidem intestinaeque caedes, ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, pleraque per uim audebantur. occulebat uim quod prae ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla uox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat.

Huius mali labes ex Etruria Romam ueluti contagione morbi penetrauit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celauit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem peruenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et uitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. et mater dedita uiro erat, et uitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi uinculo aliquo fieri cupiebat. uia una corruptelae Bacchanalia erant. mater adulescentem appellat: se pro aegro eo uouisse, ubi primum conualuisset, Bacchis eum se initiaturam; damnatam uoti benignitate deum exsoluere id uelle. decem dierum castimonia opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu, cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. huic consuetudo iuxta uicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat, et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.

Haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens uetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut uoto pro ualetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari uelle. id ubi mulier audiuit, perturbata 'dii meliora.' inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. admiratus cum uerba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente uitrico imperasse. 'uitricus ergo' inquit 'tuus--matrem enim insimulare forsitan fas non sit--pudicitiam famam spem uitamque tuam perditum ire hoc facto properat.' eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem ueniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse. scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis uiginti. ut quisque introductus sit, uelut uictimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne uox quiritantis, cum per uim stuprum inferatur, exaudiri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.

Postquam domum uenit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni uitricus. confestim mulier exclamat Hispalae concubitu carere eum decem noctes non posse; illius excetrae delenimentis et uenenis imbutum nec parentis nec uitrici nec deorum uerecundiam habere. iurgantes hinc mater, hinc uitricus cum quattuor eum seruis domo exegerunt. adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narrauit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpiciam grauem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Auentino nosset. cum ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conuenta dixit: mitteret nuntium ad eam, ut ueniret. Aebutia accita ad Sulpiciam uenit, et consul paulo post, uelut forte interuenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert. lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens --dii propitii essent--obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.

Satis exploratum de Aebutio ratus consul non uanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat, ut Hispalam indidem ex Auentino libertinam, non ignotam uiciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari uellet. ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et grauem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in uestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est. in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si uera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere; fidem uel a Sulpicia, tali femina, uel ab se acciperet; expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. hoc ubi audiuit, tantus pauor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset. tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret. neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti ueniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.

Mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam uerti uellet: se terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse. hic Postumius accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio se amatore cauillari credere, non in domo grauissimae feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere pauentem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire. tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum uitae degere tuto posset. bono animo esse iubere eam consul, et sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret. tum Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo uirum admitti solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in uicem matronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: nam et uiros eam primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. ex quo in promiscuo sacra sint et permixti uiri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. plura uirorum inter sese quam feminarum esse stupra. si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro uictimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. uiros, uelut mente capta, cum iactatione fanatica corporis uaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia uiuum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre. raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant: eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse; in his nobiles quosdam uiros feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis maior uiginti annis initiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes.

Peracto indicio aduoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetiuit. consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium uacuam faceret, quo Hispala immigraret. cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes uerso. res omnes Faeceniae extemplo translatae et familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus.

Ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent. patres pauor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum priuatim suorum cuiusque uicem, ne quis adfinis ei noxae esset. censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu inuestigasset. quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac Faeceniae ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis inuitare iubent; sacerdotes eorum sacrorum, seu uiri seu feminae essent, non Romae modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut conuenisse sacrorum causa uelit, neu quid talis rei diuinae fecisse. ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniurauerintue, quo stuprum flagitiumue inferretur. haec senatus decreuit. consules aedilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclaui ad quaestionem seruarent; aediles plebis uiderent, ne qua sacra in operto fierent. triumuiris capitalibus mandatum est, ut uigilias disponerent per urbem seruarentque, ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caueretur; adiutores triumuiris quinqueuiri uls cis Tiberim suae quisque regionis aedificiis praeessent.

Ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione aduocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari, priusquam populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit. 'nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae uos admoneret hos esse deos, quos colere uenerari precarique maiores uestri instituissent, non illos, qui prauis et externis religionibus captas mentes uelut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar inuenio. si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudauero, ne nimium terroris offundam uobis, uereor. quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cauendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse uos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare: alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciuiam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos pertinere. quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint. primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, uigiliis, uino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. nullas adhuc uires coniuratio, ceterum incrementum ingens uirium habet, quod in dies plures fiunt. maiores uestri ne uos quidem, nisi cum aut uexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem uocasset, forte temere coire uoluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere. quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac uirorum esse creditis? si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat uos eorum solum, sed etiam pudeat. hoc sacramento initiatos iuuenes milites faciendos censetis, Quirites? his ex obsceno sacrario eductis arma committenda? hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum uestrorum ferro decernent?

Minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent--ipsorum id magna ex parte dedecus erat--, a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent: numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. necdum omnia, in quae coniurarunt, edita facinora habent. adhuc priuatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis uirium est, coniuratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum. iam maius est, quam ut capere id priuata fortuna possit: ad summam rem publicam spectat. nisi praecauetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule uocatae, par nocturna contio esse poterit. nunc illi uos singuli uniuersos contionantes timent: iam ubi uos dilapsi domos et in rura uestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac uestra pernicie: tum singulis uobis uniuersi timendi erunt. optare igitur unusquisque uestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniurauit, non suum iudicet esse. ne quis etiam errore labatur uestrum, Quirites, non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est quam praua religio. ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis uindicandis diuini iuris aliquid immixtum uiolemus. hac uos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. quotiens hoc patrum auorumque aetate negotium est magistratibus datum, uti sacra externa fieri uetarent, sacrificulos uatesque foro circo urbe prohiberent, uaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent. iudicabant enim prudentissimi uiri omnis diuini humanique iuris nihil aeque dissoluendae religionis esse, quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur. haec uobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos uestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. omnia diis propitiis uolentibusque [ea] faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut uindicarentur et opprimerentur, uoluerunt. senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandauit. nos, quae ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; uigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandauimus. uos quoque aequum est, quae uestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.'

Recitari deinde senatus consulta iusserunt, indicique praemium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset nomenue absentis detulisset. qui nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si uenire ad causam dicendam uellet. edixerunt deinde, ne quis quid fugae causa uendidisse neue emisse uellet; ne quis reciperet, celaret, ope ulla iuuaret fugientes.

Contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est. multi ea nocte, quae diem insecuta est, quo in contione res palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumuiris comprehensi et reducti sunt: multorum delata nomina. quidam ex iis uiri feminaeque mortem sibi consciuerunt. coniurasse supra septem milia uirorum ac mulierum dicebantur. capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. Opicernium et Minium Cerrinium Campanum: ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. data opera, ut primo quoque tempore comprehenderentur. adducti ad consules fassique de se nullam moram indicio fecerunt.

Ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur. eadem solitudo, quia Romae non respondebant nec inueniebantur, quorum nomina delata erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quaerere et iudicia exercere. qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, praeeunte uerba sacerdote, precationes fecerant, [in] quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in uinculis relinquebant: qui stupris aut caedibus uiolati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant. plures necati quam in uincula coniecti sunt. magna uis in utraque causa uirorum mulierumque fuit. mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in priuato animaduerterent in eas: si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animaduertebatur. datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romae primum, deinde per totam Italiam diruerent, extra quam si qua ibi uetusta ara aut signum consecratum esset. in reliquum deinde senatus consulto cautum est, ne qua Bacchanalia Romae neue in Italia essent. si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret. si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos esset.

Aliud deinde huic coniunctum referente Q. Marcio consule senatus consultum factum est, ut de iis, quos pro indicibus consules habuissent, integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius quaestionibus perfectis Romam redisset. Minium Cerrinium Campanum Ardeam in uincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum, ut intentiore eum custodia adseruarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet. Sp. Postumius aliquanto post Romam uenit: eo referente de P. Aebutii et Hispalae Faeceniae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia aeris quaestores urbani ex aerario darent; utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne inuitus militaret neue censor ei inuito equum publicum adsignaret; utique Faeceniae Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei uir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id fraudi ignominiaeue esset; utique consules praetoresque, qui nunc essent quiue postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset. id senatum uelle et aequum censere, ut ita fieret. ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto; [et] de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.

Et iam Q. Marcius quaestionibus suae regionis perfectis in Ligures prouinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis peditum ducentis equitibus in supplementum acceptis. eadem prouincia, idem numerus peditum equitumque et collegae decretus erat. exercitus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius et M. Aemilius consules habuerant. duas praeterea legiones nouas ex senatus consulto scribere iussi sunt, et uiginti milia peditum sociis et nomini Latino imperarunt et equites octingentos, et tria milia peditum Romanorum, ducentos equites. totum hunc exercitum praeter legiones in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. itaque consules, dum ipsi quaestionibus impediebantur, T. Maenium dilectui habendo praefecerunt. perfectis quaestionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus. dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumuentus. quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim uexilla socium Latini nominis in potestatem hostium uenerunt, et arma multa, quae quia impedimento fugientibus per siluestres semitas erant, passim iactabantur. prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt. consul ubi primum ex hostium agro euasit, ne, quantum deminutae copiae forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. non tamen obliterare famam rei male gestae potuit: nam saltus, unde eum Ligures fugauerant, Marcius est appellatus.

Sub hunc nuntium ex Ligustinis uulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt. C. Atinius, qui biennio ante praetor in eam prouinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis collatis pugnauit: ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti. ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit: id quoque haud multo maiore certamine cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, ictus ex uulnere post dies paucos moritur. litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine imperio prouincia esset, maturare eum proficisci. quarto die qui missus erat Lunam uenit: paucis ante diebus Calpurnius profectus erat. et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius in prouinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. incerta uictoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima mouerunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est. paucos post dies maiore coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiuerunt proelio Romanos. nihil traditur, quae causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt: ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta, et castris Romanus potitur. et nisi successor aduentus suo inhibuisset impetum uictoris, subacti Celtiberi forent. noui praetores ambo in hiberna exercitus deduxerunt.

Per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem deinde ⟨dies magno⟩ apparatu ludos M. Fuluius, quos uouerat Aetolico bello, fecit. multi artifices ex Graecia uenerunt honoris eius causa. athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et uenatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac uarietate ludicrum celebratum est. nouemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium leui adflatu uestimenta maxime dicebantur. addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod aedis Opis in Capitolio de caelo tacta erat. hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustrauerunt. sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme annos natum inuentum. id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.

Eodem anno Galli Transalpini transgressi in Uenetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec quid in Italia facerent sese scire.

L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi uouisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus ciuitatibusque per dies decem fecit. legatum eum post damnationem et bona uendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Ualerius Antias est auctor: tum collatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo uotos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.

Cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat, Sp. Postumius quaestionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit. creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher M. Sempronius Tuditanus. postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus. extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiauerat peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari inuenisse, triumuiri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn. Baebius Tamphilus.

Cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et is ipse, si diutius uixisset, id bellum gessisset. una eum res, cum uicto leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeuiendi ademptum ei ab senatu erat, cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, diuisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret. haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot. Demetriadem quoque, urbem ualidam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suae dicionis fecit. inde et in Thracia quasdam urbes, nouae atque insuetae libertatis uitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine uincerentur, adiungendo sese cepit.

His sedata in praesentia regis ira in Romanos est. numquam tamen remisit animum a colligendis in pace uiribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur. uectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed metalla etiam et uetera intermissa recoluit et noua multis locis instituit. ut uero antiquam multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. rediere deinde causae, quae de integro iram mouerent in Romanos. Thessalorum et Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per uim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant, ut eas non neglegi satis appareret. maxime mouerat senatum, quod iam Aeni et Maroneae adfectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque uenerant legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis uenisse; et Maronitarum exules uenerant, pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio: ii non Maroneam modo sed etiam Aenum in potestate narrabant esse Philippi. uenerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant: ciuitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas ciuitates Philippum misisse; armis subactos parere. senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controuersias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Baebium Tamphilum Ti. Sempronium. quorum sub aduentum ad Thessalica Tempe omnibus iis ciuitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.

Ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusue egerunt. in controuersiam autem ueniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum ⟨essent⟩, ui ademptae possessaeque ab Aetolis forent --nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat--, an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si uoluntate, non si ui atque armis coacti cum Aetolis essent. eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuuentutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in seruilibus abuti ministeriis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse. Thebas Pthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum: ibi nauibus onerariis comparatis regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem maritimam omnem eo auertisse. iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, uiolandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in ciuitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhaerere grauem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si uox libera non sit, liberum esse? nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi prouideant aliquid Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et illum uictum et se liberatos esse. ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse. haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellauerat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum.

Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos ui atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam. Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam. nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos. tot annos esse, per quos numquam cessauerint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam uerbo uiolatum esse? semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis acciderit, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum ueri nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, uelut ex diutina siti nimis auide meram haurientes libertatem: ita seruorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam uocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conuiciis dominorum. elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam uocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, ciuitatium causam esse. consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. si suum munus qui dedissent adimere uelint, scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam leuium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.

Inde grauiter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur. ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam uelint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non uerbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. sin autem minor cura sit ciuitatium in Thracia positarum, multo uerius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere, uel pro patris Attali meritis bello, quod aduersus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, uel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis uelut appendices maioris muneris essent. nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae absint, ciuitatibus his praesidia imposuisse? uocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu ciuitatium earum scituros.

Legati Maronitarum uocati non uno tantum loco urbis praesidium regium esse, sicut in aliis ciuitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis. optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. de iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, derexisse finem Philippo ueterem uiam regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam ad mare declinantem: Philippum nouam postea deflexisse uiam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.

Ad ea Philippus longe aliam, quam aduersus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disserendi uiam 'non cum Maronitis' inquit 'mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam uobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animaduerto. ciuitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset--sunt enim et parua oppida et in finibus extremis posita--sed quia multum ad reliquos Macedonas continedos exemplum pertinebat. negatum est mihi. bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe reuocauit consul et abducere copias inde coegit. ad huius solacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis quam urbes. ea quoque ipsa uos mihi, Q. Caecili, paucos ante dies ademistis. pro non dubio paulo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi uicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. itaque ille uestrum meritum habet, non uos illius. mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naues et omnes Graeciae ciuitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus; hostemque ei me esse prius etiam quam M'. Acilius exercitum in Graeciam traiceret praetuli. et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegauit, gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed uias etiam muniui, pontes feci, commeatus praebui; nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. pro hoc studio meo erga uos, ne dicam merito, utrum adicere uos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia uestra oportebat, an, quae haberem aut meo iure aut beneficio uestro eripere, id quod nunc facitis? Macedonum ciuitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me uenit, et si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest. disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae ciuitates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud uos, tamquam ab illis impetrauerit, obtinebit? quo in numero me apud uos esse uelitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis facere: sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.'

Mouit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datae ciuitates eae essent, nihil se mutare; si Philippus bello cepisset eas, praemium uictoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reseruari et, ut omnia in integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, deduci.

Hae causae maxime animum Philippi alienauerunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius nouis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio uideri possit. Romae nulla Macedonici belli suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat; exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque prouinciam tradidisset successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ouans urbem iniret. tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiauit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem aduehere: id quoque se in aerarium delaturum.

Magnus motus seruilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum prouinciam L. Postumius praetor habebat. is de pastorum coniuratione, qui uias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem seuere exercuit. ad septem milia hominum condemnauit: multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in prouincias profecti sunt.

Eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo uere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subuenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt. in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt. luce prima Hispani acie instructa ad uallum accesserunt, uacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti statiuis manserunt. Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex ciuitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore aduersae pugnae militum animis consumpserunt. ubi satis placuere uires et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. inde tertia uigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam peruenerunt. trans fluuium in colle hostium castra erant. extemplo, qua duobus locis uada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeua Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum aduentum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moueri uidebant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. in medio locatae quinta Calpurnii legio et octaua Quinctii: id robur totius exercitus erat. campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti uictoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso. acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant. quas cum aliter moueri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor uidit, T. Quinctilium Uarum et L. Iuuentium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit; docere et monere iubet in illis spem omnem uincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam uisurum. ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumuectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus inuadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios: nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut uix, utrius partis esset, nosci posset; et equites praetoris eximia uirtute et equitum pedites accensi sunt. pudor mouit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi. renouatur ab omnibus clamor: impetus fit uelut ex superiore loco. haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra uallum penetrauerunt; ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. dimicantibus iis legio quinta superuenit; deinde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant. caeduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta centum triginta tria. Romani sociique paulo plus sescenti et prouincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime uictoriae speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiauitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donauit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.

Consules dilectibus aliisque, quae Romae agendae erant, peractis rebus in Ligures prouinciam exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in Apuanos Ligures, uastando agros urendoque uicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluuium et Lunae portum. hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt. et Ap. Claudius felicitatem uirtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequauit secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida eorum expugnauit; multa milia hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit. iam comitiorum appetebat tempus. prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam uenit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. competitores habebat patricios L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, ueteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes. etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. Claudius ex omnibus unus nouus candidatus erat. opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro uolitando, clamitantibus aduersariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet?--coerceri tamen ab effuso studio nequit. magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec peruicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret. creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non ui Claudiana inter plebeios certatum est. praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flauus P. Sempronius Longus P. Cornelius Cethegus Q. Naeuius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Uarro praetores facti. haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.

Principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum Q. Caecilius M. Baebius Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque ciuitates missi erant, legationem renuntiassent, regum quoque eorum ciuitatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant. aliam deinde nouam legationem patres, cuius princeps Ap. Claudius fuit, in Graeciam et Macedoniam decreuerunt ad uisendum, redditaene ciuitates Thessalis et Perrhaebis essent. iisdem mandatum, ut ab Aeno et Maronea praesidia deducerentur, maritimaque omnis Thraciae ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non uenissent: nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum concilium. de qua re querente grauiter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et uenumdatam, ademptas, quibus ad eam diem ciuitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisue causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis uenirent, uetaret indici concilium. ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curae iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens uellent, senatus daretur.

Dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum ciuitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis aduersae principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis uelut in bello capta urbe caedem fecit. idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter aduersus innoxios Maronitas, tam superbe aduersus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere; seditione inter ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem ciuitatem traherent; id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas--, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere aduersus se ausurum. negare Appius rem euidentem pro dubia quaerendam. si ab se culpam remouere uellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbauit ea uox regem, ut non color, non uultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique uellent, se missurum dixit: ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, ueneno creditur sublatus.

Et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen immaturae ad id uires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuuenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum. interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos. et in Peloponneso aduentus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; aduersus quos ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium indixit. ibi de Lacedaemoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse, ne uicti magis timendi forent, quam bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos: nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam aduersus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti in eam uiderentur. clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post dies Romani legati uenerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.

Priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis uidebant; nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quae apud senatum questi erant Lacedaemonii, displicere senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam euocati uenissent; deinde cum in homines ita saeuitum esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges uetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam. haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit. 'difficilior nobis, Ap. Claudi, apud uos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit. tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a uobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis eorum, qui a Philopoemene praetore euocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a uobis, Romani, sed ne apud uos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in uestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii. quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupauerunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. cum uos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios uestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem uobiscum simili de causa oppugnantes uiderant, confugerent? pro uobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobauerint, qui nobis uictoriam dederunt, quonam modo ea, quae belli iure acta sunt, in disceptationem ueniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. nostrum est, quod euocauimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciuerant, qui expugnauerant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant. quod uero illi uenientes in castra interfecti sunt, uestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. exsules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.

At enim illa certe uestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque uetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissoluendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non ciuitati parauerunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed uos ipsi Lacedaemonii, uestris manibus amoliri et diruere omnia uestigia tyrannidis debuistis. uestrae enim illae deformes ueluti notae seruitutis erant, et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris uelut compedibus circumdatis uincti per centum annos seruistis. quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; nec male consuluisse ciuitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus uiueremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent. scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed uere seruorum disceptantium apud dominos. nam si non uana illa uox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo obseruatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, uos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello uictis fecerimus? interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? uos senatores Campanos securi non percussistis? at muros diruimus: uos non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, aequum est foedus: re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: sed oro uos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes uestri nostrique apud uos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est uictis, quod uictoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent. quae iureiurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. ueremur quidem uos, Romani, et si ita uultis, etiam timemus: sed plus et ueremur et timemus deos immortales.' cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit, ut, dum liceret uoluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inuiti et coacti facerent. haec uox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi. id modo petierunt, ut Romani, quae uiderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.

Romae principio eius anni, cum de prouinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. praetores C. Decimius Flauus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter ciues et peregrinos sortiti sunt, C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naeuius Matho Sardiniam et ut idem quaereret de ueneficiis, A. Terentius Uarro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. de iis duabus prouinciis legati per id fere tempus L. Iuuentius Talna et T. Quinctilius Uarus uenerunt, qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret. supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt. de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter nouos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique. utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. uicta postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. cum ea quattuor milia ⟨in⟩ legiones discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.

Hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est. Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Ualerius flamen Dialis et Q. Fuluius Flaccus--is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione--petebant; certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo aequare, mox superare etiam est uisus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solui aequum censere, ut quem uellet praetorem creandi populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet; deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, conuocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae ciuitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis uideretur, in animo esse e lege comitia habere. patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fuluio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus nihil, quod se indignum esset, facturum. medio responso spem ad uoluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse. comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et inuidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. consul cum et pertinaciam petentis crescere et fauorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum uocauit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil mouisset, ad populum cum Flacco agendum. contione aduocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandae uoluntatis potestas facta esset, praetorem se uoluisset facere: ea sibi studia ciuium suorum destituere non esse in animo. haec uero tam obstinata uox tantum ei fauorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen uellet. ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque: quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et praua studia hominum impedirent, senatum censere satis praetorum esse; P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.

His comitiis prudentia et uirtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque uiros, sunt exorta. censuram summa contentione petebant L. Ualerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Uulso L. Furius Purpurio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Fuluius Nobilio Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. in hoc uiro tanta uis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse uideretur. nulla ars neque priuatae neque publicae rei gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris prouexit: huic uersatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores peruenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua uiuo eo uiguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet: uiuit immo uigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigauit inimicos. simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitauerit nobilitatem. asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed inuicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, diuitiarum. in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quae soluit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se orauerit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium.

Hunc, sicut omni uita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur nouum hominem censorem uidere, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant. etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando. et simul L. Ualerio suffragabatur: illo uno collega castigare se noua flagitia et priscos reuocare mores posse. his accensi homines, aduersa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Ualerium Flaccum adiecerunt.

Secundum comitia censorum consules praetoresque in prouincias profecti praeter Q. Naeuium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones ueneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius uisum erat, tenuerunt. si Antiati Ualerio credere libet, ad duo milia hominum damnauit. et L. Postumius praetor, cui Tarentum prouincia euenerat, magnas pastorum coniurationes uindicauit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est. multos, qui aut citati non adfuerant aut uades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicauit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.

In Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietae res fuerunt: in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem uineis et operibus expugnauit, captiuos uendidit: quieta deinde hiberna et citerior prouincia habuit. ueteres praetores C. Calpurnius Piso et L. Quinctius Romam redierunt. utrique magno patrum consensu triumphus est decretus. prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphauit: coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti. paucos post dies L. Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis et Celtiberis triumphauit: tantundem auri atque argenti in eo triumpho praelatum. censores M. Porcius et L. Ualerius metu mixta exspectatione senatum legerunt; septem mouerunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco mouit aut quibus equos ademit, longe grauissima in L. Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam prouinciam spe ingentium donorum perductum. eum puerum, ⟨per⟩ lasciuiam cum cauillaretur, exprobrare consuli [per]saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori uenditaret. forte epulantibus iis, cum iam uino incaluissent, nuntiatum in conuiuio esse nobilem Boium cum liberis transfugam uenisse; conuenire consulem uelle, ut ab eo fidem praesens acciperet. introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cuius sermonem Quinctius scorto 'uis tu', inquit 'quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem uidere?' et cum is uixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.

Ualerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, in conuiuium arcessitam scribit. ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in uinculis haberet, quos securi percussurus esset. tum illam infra eum accubantem negasse umquam uidisse quemquam securi ferientem, et peruelle id uidere. hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse. facinus, siue eo modo, quo censor obiecit, siue, ut Ualerius tradit, commissum est, saeuum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam uictimam esse et cruore mensam respersam. in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse uino et uenere amens sanguine hominis in conuiuio lusisset?

In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. ornamenta et uestem muliebrem et uehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, ⟨deciens tanto pluris quam quanti essent⟩ in censum referre iuratores iussi; item mancipia minora annis uiginti, quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo uenissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur. aquam publicam omnem in priuatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; et quae in loca publica inaedificata immolitaue priuati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Auentino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locauerunt. et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et uiam per Formianum montem, Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. et uectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locauerunt. quas locationes cum senatus precibus et lacrimis uictus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locauerunt. nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem uitam exercuerunt. eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena iugera in singulos data. diuiserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresuiri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fuluii, Flaccus et Nobilior. consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.

In insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum Q. Fabium Labeonem. M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de prouinciis suis praetorumque rettulerunt. praetores creati erant C. Ualerius flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus et P. Cornelius Sisenna L. Pupius L. Iulius Cn. Sicinius. consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant, prouincia decreta est. Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis exercitibus seruatae. praetores ita sortiri iussi, uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae prouincia esset: peregrinam est sortitus. Sisennae Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia, L. Pupio Apulia, L. Iulio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia euenit. L. Iulius maturare est iussus. Galli Transalpini per saltus ignotae antea uiae, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant. id eos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, praetori mandatum est. si armis prohibendi essent, consules certiores faceret: ex his placere alterum aduersus Gallos ducere legiones.

extremo prioris anni [comitia auguris creandi habita erant]. ⟨augur⟩ in demortui Cn. Cornelii Lentuli locum creatus erat Sp. Postumius Albinus.

Huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; pontifex maximus est creatus C. Seruilius Geminus. P. Licinii funeris causa uisceratio data, et gladiatores centum uiginti pugnauerunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent, tempestas cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro: eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque uulgo ferebant quod inter fatalia uates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui. hac religione leuatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluuisset in area Uulcani; et per decemuiros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa.

Priusquam consules in prouincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat. nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, uulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque ciuitates gentesque, singuli etiam priuatim--grauis enim accola omnibus erat--Romam aut ad spem leuandae iniuriae aut ad deflendae solacium uenerunt. et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo uenit ad querendum simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum aduersus Eumenem gerenti auxilia missa forent.

Respondendum ad omnia iuueni tum admodum Demetrio erat. cum haud facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae aduersus ea dicenda erant, memoria complecti--nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parua erant, de controuersia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per uim aut gratiam iudicatis--, nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuuenis moueretur, quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset. cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius uisum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt. erant autem de singulis rebus in breue coactae causae, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset. has notas irritati eius animi collegit senatus: ceterum alia excusanti iuueni, alia recipienti futura ita, ut maxime uellet senatus, responderi placuit nihil patrem eius neque rectius nec magis quod ex uoluntate senatus esset fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri uoluisset Romanis. multa et dissimulare et obliuisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio [credendum esse]. obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salua in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat. uelle etiam sentire Philippum integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.

Haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in inuidiam, mox etiam in perniciem adulescenti uerterunt. Lacedaemonii deinde introducti sunt. multae et paruae disceptationes iactabantur: sed quae maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei damnauerant, necne; inique an iure occidissent, quos occiderant, [uertebatur] et utrum manerent in Achaico concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso ciuitatis ius esset. restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.

Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex ueteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciuerat a concilio Achaico. cuius belli et causas et ordinem si expromere uelim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus.

Euentus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, in⟨ita⟩ ualle iniqua cum equitibus paucis oppressus. ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. quibus dum locum ad euadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, uiribus admodum attenuatis. iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque [primum] a uerecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex ualle deuia in uiam portant, uix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. primum adeo incredibilis uisa res, ut non pro uano modo sed uix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes adfirmantes ueniebant, tandem facta fides; et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac serui, pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, uix pro comperta tantam rem habiturus uidetur. aegre summouentes obuios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. aeque conferta turba iter reliquum clauserat; et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum uiae erat, compleuerunt, et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una uoce omnes exposcebant. magistratus et principes ueriti, ne quem motum misericordia praesentis tanti uiri faceret, cum alios uerecundia pristinae maiestatis collatae praesenti fortunae, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente praetore Dinocrate esse, quae pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus uellent. inde abducto eo in curiam et senatu uocato consultari coeptum.

Iam inuesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae uirtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant. admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. eo uinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est. ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectauerunt. postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum eius in ciuitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant: defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem eius consentiebant. sed utrum maturarent an differrent, ambigebatur. uicit pars auidior poenae, missusque qui uenenum ferret. accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas-- is alter imperator Achaeorum erat--equitesque euasissent. postquam dictum est incolumes esse, 'bene habet' inquit et poculo impauide exhausto haud ita multo post exspirauit. non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus crudelitatis fuit. uicta namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab uniuerso Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne diuinis quidem abstineretur. ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic uiro tribuitur, ut a quibusdam eorum, uelut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem: adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.

Ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus uenit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum aduersus Eumenem motum faciebat. ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat hominem omnium, qui uiuerent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli aduersus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. semper talem exitum uitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiae uero leuitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque aduentum uelut fatalem sibi horruerat. ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur. sed graue imperium regum nihil inexploratum, quod uestigari uolunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in uestibulo esse, postico, quod deuium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse uenenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. 'liberemus' inquit 'diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus uictoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutauerint, uel hic dies argumento erit. horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a ueneno caueret praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.' exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos uiolatae ab eo fidei testes inuocans, poculum exhausit. hic uitae exitus fuit Hannibalis.

Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his neque Ualerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Ualerio ⟨L. Ualerium⟩ principem senatus ipsum censorem lectum inuenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, quo uiuo, nisi ut ille senatu moueretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset. Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naeuius, aduersus quem oratio inscripta P. Africani est. hic Naeuius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres. inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt. ita uixisse in tribunatu Naeuii uidetur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Ualerii et M. Porcii censuram. trium clarissimorum suae cuiusque gentis uirorum non tempore magis congruente comparabilis mors uidetur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore uitae exitum habuit. iam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt. ueneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in uinculis exspirauit: Scipio etsi non exsul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, uoluntarium non sibimet ipse solum sed etiam funeri suo exsilium indixit.

Dum ea in Peloponneso, a quibus deuertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum adfecerat animos. uulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti fauore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, illum paelice ortum esse; illum ut ex uulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem prae se ferre. ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse. haec uulgo loquebantur. itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una aetas ualeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset; et Philippus ipse, uix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque grauiorem esse quam uellet minorem filium aiebat. offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se uiuo regiam esse indignabatur. et ipse iuuenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata essent; et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam inuidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, utique postquam legati [alii] Romani uenerunt, et cogebatur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex noua constitutione senatus facere. sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen aduersus Romanos faciebat, ne quam mouendi extemplo belli causam praeberet. auertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit: Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit --Paeoniae ea regio est--, prope Erigonum fluuium, qui ex Illyrico per Pe⟨lag⟩oniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, uetere urbe: nouam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.

Dum haec in Macedonia geruntur, consules in prouincias profecti. Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad nouum Gallorum oppidum legiones admoueret. aduenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant: ea aegre patientibus iis adempta, quaeque alia aut populantes agros rapuerant aut secum attulerant. de his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. introducti in senatum a C. Ualerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines uiderent, ibi sine ullius iniuria consedisse. oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli uim adlaturos uenisse. nuper M. Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. se certam, etsi non speciosam pacem quam incerta belli praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani. post paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, adempta. orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes saeuirent. huic orationi senatus ita responderi iussit, neque illos recte fecisse, cum in Italiam uenerint oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei prouinciae praeesset, permissu aedificare conati sint; neque senatui placere deditos spoliari. itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, unde uenerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant: Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis melius fore ⟨quam⟩ qui eas primi peruias fecissent. legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.

Legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo aedificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint: debuisse grauem temeritatis mercedem statui. quod uero etiam sua reddiderint, uereri ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur. et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt.

M. Claudius consul Gallis ex prouincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret. id senatui ⟨non⟩ placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam an ciuium Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt. triumuiri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. eodem anno Mutina et Parma coloniae ciuium Romanorum sunt deductae. bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt. deduxerunt triumuiri M. Aemilius Lepidus T. Aebutius Parrus L. Quinctius Crispinus. et Saturnia colonia ciuium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumuiri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data dena.

Eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnauit. ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieuerunt Lusitani. nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum.

Ex Histria reuocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit. creauit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. praetores inde facti Q. Fuluius Flaccus M. Ualerius Laeuinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra.

Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluuisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, nouam editam e mari esse. Hannibalem hoc anno Antias Ualerius decessisse est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis praeter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

 Liber XXXVIII Liber XL