Palaeologi (Graece Παλαιολόγοι) fuerunt domus Graeca et Romaea, quae ad nobilitatem emerserunt et deinde ultima domus regnatrix Imperii Romani Orientalis fuerunt.

Aquila biceps Palaeologorum

Domus a duce exercitus Nicephoro Palaeologo et filio eius Georgio condita, summam dignitatem attinuit propter matrimonia cum domibus Duca et Comneno facta. Post quartam expeditionem sacram aliqui Palaeologi in vicinum imperium Nicaeanum fugerunt, ubi Michael VIII Palaeologus consors imperii anno 1259 factus, Constantinopolin recepit, et anno 1261 solus imperii orientalis imperator coronatus est.[1]

Proles eius imperium rexerunt usque ad expugnationem Constantinopolis die 29 Maii 1452 a Turcis Ottomanicis factam. Diuturnissima fuit imperii Romani orientalis domus regnatrix. Et multo postea aliqui Palaeologi praeclari in societate Ottomanica manserunt. Pars Palaeologorum marchiones Montis Ferrati in Italia facta est et deinde matrimonio cum Gonzagis, ducibus Mantunais, coniuncta est.

Imperatores Palaeologi

recensere
  1. Michael VIII Palaeologus
  2. Andronicus II Palaeologus, Michaëlis VIII filius
  3. Michael IX Palaeologus, consors imperii, Andronici II filius
  4. Andronicus III Palaeologus, Michaëlis IX filius
  5. Ioannes V Palaeologus, Andronici III filius (disputatus a Ioanne VI Cantacuzeno, cognato materno Palaeologorum)
  6. Andronicus IV Palaeologus, Ioannis V filius maximus natu
  7. Ioannes VII Palaeologus, Andronici IV filius
  8. Andronicus V Palaeologus, particeps imperii, Ioannis VII filius
  9. Manuel II Palaeologus, Ioannis V filius minor natu
  10. Ioannes VIII Palaeologus, Manuelis II filius maximus natu
  11. Constantinus XI Palaeologus, Manuelis II filius minor natu
  1. Gill, Joseph (1980). "Family feuds in fourteenth century Byzantium: Palaeologi and Cantacuzeni". Conspectus of History 1 (5): 64 

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere