Phanagoria[1] (Graece Φαναγόρεια) erat urbs antiqua ad Bosporum Cimmerium in paeninsula Tamanica.

Excavationes ruinarum Phanagoriae ad litus maris

Circa 543 a.C.n. ut colonia Graecorum condita est. A saeculo quarto a.C.n. pars Regni Bosporani fuit, ubi statum metropolis secundae (post Panticapaeum) habuit. Saeculo primo a.C.n. Agrippia nominabatur. Incolae eius (Sindi, Graeci, Maeotae, Sarmatae) ad agriculturam, piscaturam, fabricam, mercaturam se applicabant. Phanagoria urbs principalis regionis suae erat ad saeculum quartum, cum a Hunnis deleta est. Postea restaurata, ad Imperium Romanum Orientale et Regnum Chazarorum pertinebat. Ad saeculum decimum exsistebat. Saeculo undecimo vicus parvus apud ruinas Phanagoriae exsistebat, et saeculis ad sedecimo ad duodevicesimum locus habitatus ad Imperium Ottomanicum pertinens ibidem locabatur.

Nunc ruinae urbis (quarum pars est sub aquis maris) sunt prope oppidulum Sennoj districtus Temrucensis territorii Crasnodariani Foederationis Russicae. Excavationes archaeologicae ibi a saeculo undevicesimo eveniunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Phanagoriam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 45°16′41″N 36°58′30″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Большая российская энциклопедия