Callithea (Neograece Καλλιθέα, F.Sg.?) est unitas popularis (Δημοτική Ενότητα) in Rhodo insula boreorientali sita. Cuius sedes administrativa est Calythies, locus 4370 incolarum. Omni unitati populari sunt circiter 10 000 incolarum.

Wikidata Callithea (Rhodus)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°20′10″N 28°10′27″E
http://www.kallithea.gr/ Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Rhodus

Geographia

Superficies: 109.75 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Callithea (Rhodus): situs
Callithea (Rhodus): situs

Administratio

recensere

Callithea usque ad administrationem reformatam anni 2010 (vide Libellus Callicratis) fuit demus, ex tunc est unitas popularis ad demum Rhodum pertinens.

Thermae Callitheae

recensere
 
Thermae internae, 2010.

A tempore imperatoris Augusti Callithea nota est ob thermas prope sitas, quas iam Augustus visitasse traditur, cum se Rhodum conferebat.

Thermae hodiernae stilo orientali die 1 Iulii anno 1929 Italianis regnantibus dedicatae sunt. Bello Orbis Terrarum Secundo bombis maxima ex parte deletae aestate anni 2007 denuo apertae sunt.

Situs pelliculis faciendis

recensere

In thermis plures pelliculae factae sunt, inter quas "Vacatio in Rhodo", pars seriei Britannicae "Casus mirabiles Herculis Poirot", et "The Guns of Navarone" (Tormenta Navaronensia) cum Antonio Quinn.


Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Callitheam spectant.