Philippus Dimitrov
Philippus Dimitrov Dimitrov (Bulgarice Филип Димитров Димитров, natus die 31 Martii 1955 Serdicae) scriptor, legatus atque rerum politicarum peritus Bulgaricus est.
Iuventus et munus
recenserePostquam scholam Anglicam Serdicae finivit, Dimitrov in urbe patria iurisprudentiae studebat et anno 1977 probationem accepit. Ad usque annum 1990 iurisconsultus operam dedit. Praeterea etiam mythistorias componit.
Familia
recensereDimitrov uxorem duxit neque liberos habet.
Cursus honorum
recenserePostquam dictatura Communistica abolita est, Dimitrov 1990 sodalis atque mox praeses factionis Catervae Opium Democraticarum nominatus est. Die 4 Novembris 1991 Primus minister Bulgariae nominatus est. Hunc magistratum ad diem 30 Decembris 1992 tenuit. Deinde legatus ad parlamentum Bulgarium electus est et ad annum 1997 mansit. Tum legatus patriae apud Consociationem Nationum factus est. Annis 1998 - 2002 legatus Bulgariae ad Civitates Foederatas erat. Tum in patriam rediit. Anno 2005 iterum legatus ac praeses vicarius parlamenti Bulgarici et aliquot menses anni 2007 etiam legatus Parlamenti Europaei fuit. Anno 2010 legatus Unionis Europaeae in Georgiam missus est.