32 a.C.n.
Appearance
Annus 32 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (41 a.C.n.) · 40 a.C.n. · 39 a.C.n. · 38 a.C.n. · 37 a.C.n. · 36 a.C.n. · 35 a.C.n. · 34 a.C.n. · 33 a.C.n. · 32 a.C.n. · 31 a.C.n. · (30 a.C.n.) |
AVC 722 = Gaio Sosio et Gnaeo Domitio Ahenobarbo consulibus
Eventa
[recensere | fontem recensere]Bellum civile Romanorum
[recensere | fontem recensere]- Dissensio inter Octavianum et M. Antonium usque adeo flagravit ut ambo consules (Gaius Sosius et Gnaeus Domitius Ahenobarbus qui Antonianarum partium erant) ex Urbe in Asiam fugere coacti sint, comitantibus eos multis senatoribus. Mox per transfugas Marcum Titium et Lucium Plancum de testamento Marci Antonii certior factus Octavianus tabulas signatas a Vestalibus, ubi servabantur, rapuit (quod nefas erat !), signa abrupit et testamentum in senatu recitavit. Tum senatores indignantes quod Marcus Antonius Caesarionem filium et heredem Gai Iulii Caesaris esse adfirmaret atque partes quasdam Romanarum provinciarum ceteris liberis quos e Cleopatra genuerat legaret, omisso quidem ipso Marco Antonio Cleopatrae Aegypti reginae, uxori eius, bellum indixerunt. Circa idem tempus Marcus Antonius repudium Octaviae remisit.
- Quo nuntiato Marcus Antonius cum Cleopatra et exercitu velut bellum in Italiam statim translaturus advenit ; cum autem naves praecursorias Agrippae adspexit, timuit quia ex improviso adoriri non iam poterat. Itaque sese in Epirum recepit : classem in sinu Ambracio collocavit dum ipse Patris cum delectis et amicis hiemat. Simul praesidia per Graeciae litus et insulas disposuit.
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)
Mortui
[recensere | fontem recensere]- Titus Pomponius Atticus, amicus Ciceronis, natus est anno 110 a.C.n.