A (tonus)
La vel A[1] est sexta nota musica usitatae pronuntiationis notatorum sonorum. Congruit ad suum enharmonicum tonum B, distantem unum diatonicum semitonium a tono A♯.
"A" tono saepissime fixo vel prototypo utuntur symphoniaci ratione concinendi in concentibus et in orchestris, inter civitates quoque. Cum orchestrae est consonantia constituenda, tibia lignea acuta fistulator principio canit hoc "A", deinde reliqua instrumenta musica temperanda id faciunt ad tonum comprehendendum.
"A" tono utitur musica coniuncto cum numero (exempli gratia "A-440") significante quam acutus sit sonus. Illus numerus denotat frequentiam unitate hertz. Cum "A" toni numerus minor, tum sonus est gravior.
Omnibus arcubus instrumentis est "A" toni chorda, qua quisque cantor consonat reliquos nervos instrumenti. Ex internationali foedere icto anno 1939, recens huius toni ratio convenitur in sono "A-440", ex cuius praedesignatione musici sua instrumenta obtemperent. Temperatio notae musicae "A" mutata tamen est pro tempore, geographica regione vel instrumenti fabro. In Europa septimo decimo saeculo, quam acutum esset tonum "A" fluctuavit in intervallo inter "A-374" et "A-403", quod fere aberat duos tresve tonos a "A-440". Exstant antiquitatis exempla instrumentorum, chordarum temperatorum (Anglice: tuning fork) vel rationes temperationis sonorum ab "A-309" ad "A-455,3", cum fluctuatione paene sex semitoniorum. Quamvis nunc conventa publica temperantia toni "A" sit "A-440", nonnulli greges symphoniaci recenter malunt temperare instrumenta leviter acutius atque uti "A-442" sive "A-444", quia mores usque in mundo illam frequentiam auxerunt ad 442 Hz aut re vera 444 Hz enim. Temperantia Baroca eiusque aetatis plerumque profertur circa tono "A-415", qui est gravior quam huius aetatis, cum fluctuatione unius semitonii (prope semisonum sub "A-440"). Factiones quaedam conmovent ut solitus sonus ad 415 Hz denuo decrescat. Mathematici quidam scriptis de musica fontibus ut Leibniz et alii postulant rationibus mathematicis C04 melius esse ad 256 Hz. Cum A est prope 440 Hz, C est circa 262 Hz.
"A0" est 27,5 Hz (duobus octavis sub A in fundo imaginis ad dextram) poniturque gravior sonus in sollemni clavichordio. Diapason post diapason succedit ("A1", "A2", et cetera). perque diapason frequentia toni A augescit vel decrescit factoribus duorum, ita 440 Hz est A04, 880 Hz est A05, 220hz est A03, et cetera. "A7" est parvis tonis gravior quam tonus "C8", acutissimo in clavichordio. "A" tonus non habetur praecipuus nec maximus cantoribus eorumque voci, ut tonus "C" media voce ("C tenor" quoque appellatus), sed laboriosissimus esse potest in quibusdam diapason.
In notatione musica civitatum lingua Anglica aut Germanica, nomen Latinum la congruit notae A.
Claves in tono A fundatae
[recensere | fontem recensere]- A maior: A B C♯ D E F♯ G♯ A
- A minor: A B C D E F G A
- A minor harmonicus: A B C D E F G♯ A
- A minor melodicus ascendens: A B C D E F♯ G♯
- A minor melodicus discendens: A G♮ F♮ E D C B A
- A doricus: A B C D E F♯ G A
Claves in quibus sonus A accidit
[recensere | fontem recensere]- C maior, et minus melodicum
- C♯ minor, minus melodicum, et minus harmonicum
- D maior, minor, minus melodicum, et minus harmonicum
- E maior, minor, minus melodicum, et minus harmonicum
- F maior
- F♯ minor, minus melodicum, minus harmonicum
- G maior, minor, minus melodicum, minus harmonicum
- B♭ minus harmonicum
- B minor, et minus melodicum
Designatio pro diapason
[recensere | fontem recensere]Designatio scientifica | Designatio Helmholtz | Nomen diapason | Conventa frequentia (Hz) | Exemplum soni |
---|---|---|---|---|
A−1 | A͵͵͵ or ͵͵͵A | Subsubcontra | 13,75 | |
A0 | A͵͵ or ͵͵A | Subcontra | 27,5(0) | |
A1 | A͵ or ͵A | Contra | 55 | |
A2 | A | Maius | 110 | |
A3 | a | Minus | 220 | |
A4 | a′ | Una linea | 440 | |
A5 | a′′ | Duae lineae | 880 | |
A6 | a′′′ | Tres lineae | 1760 | |
A7 | a′′′′ | Quattuor lineae | 3520 | |
A8 | a′′′′′ | Quinque lineae | 7040 | |
A9 | a′′′′′′ | Sex lineae | 14080 |
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomina in variis linguis Europaeis adhibita