Adverbium
Appearance
Adverbium in linguistica est pars orationis, quae adiecta verbo vel adiectivo vel etiam alteri adverbio significationem eius explanat atque implet.
Significatio adverbiorum aut in loco aut tempore aut numero aut ordine aut qualitate aut quantitate aut modo aut mensura aut certitudine est.
Adverbiis qualitatem vel quantitatem significantibus accidit comparatio. Cui gradus tres sunt positivus, comparativus, superlativus, ut docte, doctius, doctissime. Interdum comparativum vel superlativum dicunt ope adverbii auxiliaris positivo gradui iuncti, nempe magis pro maxime, velut maxime convenienter.
Fontes
[recensere | fontem recensere]Quae legis hic, maxime ex Donati Arte minore desumpta sunt.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vide adverbium in Victionario. |
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Adverbium |
Gradus comparationis: Positivus | Comparativus | Superlativus |