Jump to content

Alcestis

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Alcestis (discretiva).
Alcestis astans ad Herculem Cerberumque (imago IV° saeculo picta in catacumbis Romanis apud viam Latinam servata)

Alcestis (Graece Ἄλκηστις) est persona mythologica Graeca, de qua Euripides poeta fabulam in tragoedia eiusdem nominis narrat.

Alcestis, virgo pulcherrima, Pelia rege Iolci et Anaxibia nata est Admetique nupta[1]. Simulac ad aetatem nubendi pervenit, pater eius poposcit, ut maritus futurus antequam sponsalia facerent leonem et aprum ad currum coniungere deberet. Admetus rex Pherarum Apolline adiutore opus difficile effecit. Admetus autem nuptias faciens oblitus est Dianae sacra facere et immolare, quapropter in lecto suo acervum serpentium invenit, prodigium mortem proximam nuntians. Sed iterum Paean eum adiuvit et iram sororis suae mulsit vel placavit. Etiam contigit seu adeptus est, ut tres Parcae, fatorum deae, ebriosae fierent, et eo modo certior factus est, quem ad modum Admetus tum, cum mori deberet, mortem devinci posset, nam, si aliquem reperiret, qui pro eo voluntarius decederet vita. At nemini persuadere potuit nisi Alcesti coniugi, quae sua sponte pro eo obire offerret. Quin etiam parentes ipsius Admeti, cum essent iam in senectute, se vitam pro filio daturos negaverunt[2].

De rebus quae tum factae sunt, reperimus duas narrationes: aut Proserpina absolutum amorem perfectumque cari mariti admirans ei Alcestem reddidit, aut erat ut Euripides narrat Hercules forte hospes in palatio Admeti, cum repente Mors omnibus abhorrentibus intravit et Alcestem secum eduxit. Hercules autem dicitur persequens postulavisse et flagitavisse, ut Mors Alcestem redderet; Herculem cum illa id negante certavisse et certamine victorem factum recuperavisse reginam iuvenem.

Ostendunt nobis sacrum tale non modo fabulam fictam esse epistulae Plinii, qui casus duos temporis sui refert, ex quibus uxores unacum maritis morituris suis necem voluntariam suscepissent.

Eumelus belli Troiani particeps Admeti et Alcestis filius erat.

In litteris recentioribus

[recensere | fontem recensere]

Nostris temporibus Thornton Wilder ludum The Alcestiad confecit, addita post tragoediam comoedia illarum Parcarum intitulata The Drunken Sisters (Sorores ebriae), quae sortem Admeti excitant.

Poetris Germana Maria Ludovica Kaschnitz (nata 1901 Carolsruhae, mortua 1974 Romae) dialogum Die Reise des Herrn Admet (latine "Iter domini Admeti") conscripsit, anno 1960 primum per transmissionem radiophonicam actum[3]. Kaschnitz finem huius fabulae funditus novavit. Admetus de morte sibi statim subeunda certior factus nonnullis hominibus taedio vitae captis desideratam moriendi occasionem offert, hi autem morte re vera appropinquante vita nunc nolunt decedere. Sola Alcestis, postquam cognovit, quale iter (qua voce Hermes psychopompus mortem adnuntiavit), coniugi faciendum sit, amore mota sua sponte deum iam sequitur. Admetus autem rem subito perspiciens, eam revocat mortem ipse subiturus.

  1. Ilias II.711-715
  2. Apollodori bibliotheca I.9.15. Hyginus, Fabulae 50-51.
  3. Hessischer Rundfunk, 17.10.1960.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]