Alexander Vučić
Alexander Vučić (Belgradi natus die 5 Martii 1970), alumnus universitatis Belgradensis, est politicus Serbiae.
Legatus est ad parlamentum Serbicum anno 1993, ab initio sodalis factionis Radicalis. Die 24 Martii 1998 minister informationis factus est, primo ministro Mirko Marjanović, quod munus usque ad 24 Octobris 2000 retinuit. Anno 2008, nova factione Progressiva Serbica duce Tomislav Nikolić constituta, Vučić statim ad hanc factionem se iunxit. Die 24 Maii 2012 directionem factionis ad interim suscepit (praecessore Nikolić ad officium praesidis patriae electo) ductorque rite confirmatus est die 29 Septembris 2012. A die 27 Iulii 2012 ad 2 Septembris 2013 minister munitionis meruit, primo ministro Ivica Dačić. Cui mox succedens Vučić fuit a die 27 Aprilis 2014 primus minister Serbiae, sed die 31 Maii 2017 praeses factus est (antecessore Tomislao Nikolić).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Robert Fisk, "Europe has a troublingly short memory over Serbia’s Aleksander Vucic" in The Independent: Voices (14 Maii 2016)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Aleksandar Vucic": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
- "Aleksandar Vučić" apud Internationales Biographisches Archiv (2 Septembris 2014) initium commentationis