Anacletus
Anacletus, sive Anencletus, fortasse idem qui Cletus (vide infra), fuit tertius (post Sanctos Petrum et Linum) Ecclesiae Catholicae papa. Ab anno 79 ad annum 92 episcopatu functus est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Graecus de Athenis Anacletus Antioci filius fuit. Eusebius, Irenaeus, Augustinus et Optatus habuerunt Anacletum Cletumque hominem eundem fuisse, sed Liber Pontificalis Anacletum Cletumque duos viros fuisse confirmat.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Pauca de Anacleto nota sunt. Sub imperatoribus Flavio Vespasiano, Tito et Domitiano vixit; Sub Tito 24 Augusti 79 Anacleto nuper electo conflagratio Vesuvii destruxit civitates Stabiarum, Herculanei et Pompeiorum. Anacleto regnante Domitianus violentam persecutionem contra christianos qui ad culmen pervenit anno 95 commolitus est; eo mortuo in 92 Anacletus probabiliter non passus est martyrium sicut maior pars Christianorum Romae. Aedificationem sepulchri apud Tumba Sancti Petri ubi sepultus est direxit.