Arachnida
Arachnida (-orum, n.pl., Graece ἀράχνη 'aranea'[2]) sunt classis animalium invertebratorum cruribus articulatis praeditorum in subphylo Cheliceratis circumscriptorum. Omnibus arachnidis sunt octo crura, sed anterius crurum par in nonnullis speciebus viscus sensorum factum est, cum in aliis speciebus aliae appendices tam magnae fiunt ut par crurum additorum videri possunt. Studium de arachnida arachnologia appellatur.
Paene omnia arachnida exstantia sunt terrestria; nonnulla autem naturalia aquae dulcis circumiecta habitant, etiam zona pelagica excepta, circumiecta maritima. Plus quam 100 000 specierum nominatarum descriptae sunt, inter quas araneae, scorpiones, opiliones, parasitiformes, acariformes (et opilioacariformes), ac solifugae.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. A. Dunlop (September 1996). "A trigonotarbid arachnid from the Upper Silurian of Shropshire" (PDF). Palaeontology 39 (3): 605–614.
- ↑ "Arachnid," Oxford English Dictionary (Oxford University Press, 1989).
- ↑ Joel Cracraft et Michael Donoghue, eds. Assembling the Tree of Life (Oxford University Press, 2004), 297.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brusca, R. C., et G. J. Brusca. 1990. Invertebrates. Sunderland, Massachusettae: Sinauer Associates.
- Dunlop, Jason A., David Penney, Denise Jekel. 2014. "A summary list of fossil spiders and their relatives". In: World Spider Catalog. Natural History Museum Bern
- Latreille, P. A. 1829. Les Crustacés, les Arachnides et les Insectes, distribués en familles naturelles. Le Règne Animal, distribué d'après son organisation, pour servir de base à l'histoire naturelle des animaux et d'introduction à l'anatomie comparée. 2nd edn. Vol. 4 584 pp.
- Pearse, V., J. Pearse, M. Buchsbaum, et R. Buchsbaum. 1987. Living Invertebrates. Palo Alto Californiae: Blackwell Scientific Publications.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide "Arachnida" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arachnida spectant. |