Associatio omnium gentium non nationalis
Associatio omnium gentium non nationalis (Esperantice: Sennacieca Asocio Tutmonda, compendiarie SAT) est sodalitas Esperantistarum sinistrorum, qui in notione nationalitatis contemnendae consentiunt. Ideis Civitatis Esperanticae tamen annuunt membra SAT. Inter huius sodalitatis fautores maxime indefessos numerabatur iurisconsultus et politicus Australis Kep Enderby.
Historia
[recensere | fontem recensere]Societas Pragae anno 1922 condita est, cum in multis Europae terris rerum novarum desiderium vigeret. Fundationem acceleravit democratiae socialis conversio ad amorem patriae Primo bello mundano incohante. Inter conditores excellebat Eugenius Lanti. Membra SAT intellexerunt haud sufficere laudes internationalismi sine praxi. Etiam internationalismus Sovieticus multis abominandus habebatur, quippe qui hegemoniam factionis communisticae absolutam corroboraret. Nationalismum religionem surrogativam esse agnoverunt, religionem bellicosam mortiferamque. Sunt varii rami in consociatione hac:
- Ĉielarka Frakcio (arcus pluvii)
- Frakcio por Distribua Ekonomio (sociali oeconomiae)
- Ekologiisma Frakcio / Verduloj (oecologiae)
- Komunista Frakcio (communistarum)
- Liberecana Frakcio (libertatis amantium)
- Liberpensula Frakcio (libere cogitantium)
- Sennaciisma Frakcio (nationes unientium)
- Vegetara Sekcio (vegetarianismo)
Associatio editrix
[recensere | fontem recensere]Periodicum SAT vocatur Sennaciulo ('Homo nationis egens'). Natio hic minime ethnice intellegatur, sed sensu statuum hodiernarum civitatum. Multae aliae editiones sunt variarum factionum inter Associationem anationalem (e.g. hominum viridum, communistarum, vegetariorum). Insuper associationes regionales quoque res suas linguis vernaculis publicant. Maximi autem momenti est editio glossarii monolinguis qui vocatur Plena Ilustrita Vortaro.[1]
Annis 1929-30 membra 6524 habuit. Post persecutiones in Germania, Unione Sovietica, Iaponia etc. annis 1930 atque post post victoriam linguae Anglicae tempore postbellico numerus valde minutus est. Anno 2006 homines 724 sodalitati SAT adhaeserunt. Plurima membra vivunt in Francia, Russia, Ucraina, Bulgaria, Nederlandia et Iaponia. Multos homines etiam aliis societatibus Esperanticis (nationalibus) inesse, quae varia commoda offerunt, patet. Sedes Lutetiae est, ubi etiam domus editoria et chronographici officialis et librorum invenitur.
De programmate classium socialium rixarum sunt, qui nunc dubitent. Tamen notio de lingua neutrali progressum hominum omnis orbis terrarum provehenti et hodie non aberratur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Associationem omnium gentium anationalem spectant. |