Jump to content

Carolus Hermannus Frank

E Vicipaedia
Wikidata Carolus Hermannus Frank
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Hermannus Frank: imago
Carolus Hermannus Frank: imago
Nativitas: 24 Ianuarii 1898; Thermae Carolinae
Obitus: 22 Maii 1946; Praga
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Karola Franková

Memoria

Sepultura: Ďáblice cemetery
Carolus Hermannus Frank (ad dextram) cum Reinhardo Heidrich mense Septembri 1941 exeunte

Carolus Hermannus (Karl Hermann) Frank (natus 24 Ianuarii 1898 Thermis Carolinis, mortuus 22 Maii 1946 Pragae) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP factionis fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Natus est Theodiscus in Bohemia, quae regio tum ad Imperium Austro-Hungaricum pertinebat. Thermis Carolinis gymnasium frequentabat et maturitatem adeptus est. Deinde Pragae iurisprudentiae studebat. Anno 1918/1919 in Silesia miles voluntarius ad fines custodiendos fuit. Proximis annis muneribus variis fungebatur et deinde tirocinium librarii fecit et ab anno 1926 ad 1933 librarii munere functus est.

Frank bis uxorem duxit. Ex secunda uxore duas filias et unum filium habuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Frank adlatus Conradi Henlein factus est, ducis factionis Theodiscorum in Cechoslovacia, ad quam nationem Sudetia post 1918 pertinuit. Proximis annis pro factione laboravit et ab anno 1935 legatus in parlamento Cechoslovaciae fuit. Anno 1938, cum Sudetia a Germania occuparetur, Henlein praepositus erat militum Theodiscorum voluntariorum, qui Germaniae favebant. Deinde etiam legatus Dieta Imperii Germanici "electus" est. Anno 1939, cum Germania Cechoslovaciam totam occupaverat, Frank secretarius statalis Constantini Baronis de Neurath protectoris "Bohemiae et Moraviae" factus fuit. Eodem tempore dux vigilum et sodalis SS factus contra incolas Theodiscis resistentes acriter consuluit. 20 Augusti 1943 ab Adolpho Hitler administer statalis protectoratùs et Administer Imperii sine officiis nominatus est. Cum secundum bellum mundanum finiretur, Frank e Praga fugere potuit, sed ab Americanis captus est. Qui eum Cechoslovaciae tradiderunt. Frank criminum belli accusatus anno 1946 Pragae supplio affectus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |