Jump to content

Clipeus

E Vicipaedia
Clipeus Iovis Hammonis, in Museo Archaeologico Nationali Tarraconensi conservatus

.

Victoriana descriptio opinabilis hoplitae clipeum gerentis.
Imago clipeata.

Clipeus in usu militari antiquitate classica fuit genus armorum a peditibus Romanis gestorum, quibus corpus a telis aliisque impetibus protegebatur. In exercitu Romano, clipeus erat instrumentum defensorium rotundum, pondo 7 ad 9 chiliogrammata, diametro fere metrum, quod militi sinistrum latus tegebat, et figura et consilio aspidi Graecae congruebat. Diodorus Siculus memorat Romanos ab Etruscis usum clipei mutuatos esse.[1] Manifestum est Romanos cum clipei usu etiam clipei appellationem ab Etruscis accepisse, nam constat clipeo varias pronuntiandi et scribendi et declinandi rationes fuisse, ut fieri solet in verbis mutuatis nondum stabilitis, sicut clipeus, clupeus, clipeum, clupeum. denique clypeus, forma ultra modum correcta.[2]

Clipeus et ad formam rotundam et ad functionem honorificam referri potest. Militi Romano, qui in acie maxime excelluerit, clipeus ob merita adiudicari potuit. Exemplum inlustre huius generis clipei est clipeus virtutis Augusto imperatori datus. Quod signum potestatem imperatoris inlustrissime repraesentabat. Extra militaria imago defuncti in sarcophago depositi in clipeum incidi potuit. Talis imago clipeata etiam in lapide sculpi potuit. Medio aevo et aetate renascentiae clipeus etiam in modum medaliae formabatur.

  1. Bibliotheca historica 23.3.
  2. Cf. Bruggisser 1998.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bishop. M. C. & Coulston, L. C. N. (2006) Roman Military Equipment from the Punic Wars to the Fall of Rome. Oxbow Books.
  • Bruggisser, Philippe (1998) Pour parler comme les grammairiens. Historiae Augustae Colloquium Argentoratense, 67-82, edendum curantibus Georgio Bonamente, & al. (Historiae Augustae Colloquia, Nova Series, 6; Munera, 11), Edipuglia.
  • Ehlich, W. (1980) Vom Clipeus zum Tondo. Zur Geschichte des Rundbildes. Altertum 26: 224-229.
  • Floriani Squarciapino, Maria (1982) Corona civica e clipeus virtutis da Ostia. Miscellanea archaeologica Tobias Dohrn dedicata, 45-52. G. Bretschneider.
  • Junkelmann, Marcus (2006) Bewaffnung und Ausrüstung der römischen Armee in der frühen römischen Kaiserzeit. Legionsadler und Druidenstab: vom Legionslager zur Donaumetropole, 296-305, edendum curavit Franz Humer. Berger & Söhne.
  • Winkes, Rolf (1979) Pliny's chapter on Roman funeral customs in the light of Clipeatae imagines. American Journal of Archaeology 83 (4): 481–484.