Coagulatio sanguinea
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Haemostatis sive Coagulatio sanguinea est cataracta reactionum biochemicarum quibus sanguis liquidus in formam gelatinosam, paulo post firmam, transducitur quia postremo fibrinogenum solubile in insolubilem fibrinum convertitur. Partes cataractae biochemicae factores (per exemplum factor X) vocantur[1]. Momentis finalibus sub effectum factoris Xa prothrombinum in thrombinum, deinde fibrinogenum in fibrinum vertuntur. Cofactores sunt calcium Ca++, phospholipidum, kalium K+.
Functio coagulationis est pars haemostasis finire iactura sanguinis vulnere causa.
In laboratorio functiones coagulationis aestimari possunt. Adhuc in haematologia perturbationes et morbi coagulationis notae sunt. Nonnulla medicamenta, voluntarie sive involuntarie, efficacitas coagulationis sanguinis mutare possunt. Hic magnum momentum grex anticoagulantium habent.
Reactio inversa, cortices sanguinis dissolvere, fibrinolysis dicitur.
Contextus
[recensere | fontem recensere]Sanguis ipse non solum liquor simplex est, sed vero mixtura liquorum, molecularum, proteinorum, cellularum constituit. Sanguis in vasibus sanguineis et minoribus et maioribus fluit. Fluxus hic perncesse est, ut partes dictae cum nutrimentis, gasis inter organorum moveri possunt. Praetera virtutes tam fluidae quam tenaces poscuntur. Si enim vulnere vasis causa aperti sanguis foras effluat, periculum corporis emanet. Pro eo ratione facultas coagulationis sanguinis localis utilis est. Contrarie siquidem periculum terminet, fluxus rapide restituendus sit. Notiones haemostasis coagulationem, at fibrinolysis lysem sive fluxum restituere significant. Nimirum in circulo sanguinis aequilibrium constans inter haemostasem et fibrinolystem exstat. Perturbationes aequilibrium insalubres vel obstructionem vasorum vel haemorrhagiam perficere possunt. Et obstructio et haemorrhagia perfusionem cellularum minuere queant.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Wright IS (1962). "The Nomenclature of Blood Clotting Factors". Can Med Assoc J 86 (8): 373-4.