Costa (anatomia)
Appearance
Costa[1] (pl. costae, adiectivum costalis) est angustum os thoracis, quod a columna vertebrali ad latus et deinde prorsus ducit. Costarum sunt duodecim in utroque latere. Septem superiores earum sternum attingunt et costae verae appellantur; ceterae autem costae spuriae nominantur.[2]