De vita Caesarum
De vita Caesarum est opus optime cognitum ex omnibus quae C. Suetonius Tranquillus eruditus Romanus conscripsit, quod est ordo vitarum duodecim virorum qui principes imperii Romani fuerunt (hodie vulgo imperatores dicti, ex honore militari quem gerebant omnes) a Gaio Iulio Caesare, anno fere 100 a.C.n. nato, usque ad Domitianum, anno 96 necatum. Suetonius ab epistulis Latinis meruit principe Hadriano,[1] sed ab hoc munere missus est anno 121 vel 122.[2] Vitas Septicio Claro, patrono suo, qui eodem anno eiectus est a praefectura praetorii, dicavit.[3]
De genere litterarum
[recensere | fontem recensere]Libri De vita Caesarum sunt series vitarum, id est, biographiarum. Non oportet id genus litterarum cum rerum gestarum narratione, id est, historia sive annalibus, confundere. Biographus personam hominis, figuram, animum (si potest!), originem, familiam, famam, necnon acta tam privata quam publica describere vult.
Ut vitarum seriatim scriptor, Suetonius inter Romanos Cornelium Nepotem, inter Graecos Plutarchum secutus est. Iam multi vitas antea scripserant, vel coaevalium vel maiorum. Genus igitur biographicum minime invenit Suetonius, sed et Plutarchus et ipse transformaverunt. Plutarchus enim, eruditissimus in litteris et rebus gestis Graeciae, fontes multos variosque citat et comparat; quo secutus Suetonius, in bibliothecis et archivis expertus, in hac re antecessori supervenit. Plutarchus autem, sicut Nepos aliique proavi, indolem animi et ingenii hominis (velut herois) vult in verbis Graecissimis describere; Suetonius autem eam rem more Latino reticens aut omnino recusans, naturam hominis surgere suadet e minutiis actorum et e varietate famae, ut ostentaret unumquemque principem aut idoneum aut improbum fuisse.[4]
De usu fontium
[recensere | fontem recensere]In vitis prioribus, id est, a "Divo Iulio" usque ad "Neronem," et praecipue usque ad principatum Claudii, Suetonius usus est permultis fontibus, inter quas historiis Graece et Latine scriptis, monumentis, arte factis, documentis rei publicae Romanae, documentis arcanis quae in archivio imperatorum fortasse repperit, documentis etiam omnino privatis. Hos fontes saepe citat, dubitat, comparat. In vitis posterioribus, a "Galba" usque ad "Domitianum", perpaucos fontes citat. Hanc varietatem, quam eruditi in opere Suetonii facile observant, alii aliter explicant. Dicunt quidam vitas posteriores post demissionem Suetonii scriptas esse, qui scilicet ex archivo imperatorum dehinc exclusus erat; alii auctorem ab opere nimis longo requiescere volentem ad finem properavisse;[5] nonnulli autem asseverant vitas posteriores antea scriptas, Suetonio admodum iuvene et scientiae Quellenforschung seu "censurae fontium" minime experto.[6] Oportet meminisci Suetonium ipsum anno 69 circiter natum; igitur de rebus post eum annum gestis memoria sua, una cum memoria coaevalium et seniorum, partem librorum et documentorum fortasse usurpavit. Memoriam patris sui citat de dictis Othonis anno 69; memoriam avi citat de ratione constructionis a Caligula pontis apud Baias;[7] sed de vita Caesaris et de iuventute Augusti fontibus oralibus omnino carebat.[8]
De forma et structura operis
[recensere | fontem recensere]Opus De vita Caesarum in octo libros dividitur, quorum sex priores sex vitas continent. Ronaldus Syme subiecit auctorem ibi finem posuisse prisci sui operis, ubi Nero vim sibi intulit. "Progenies Caesarum in Nerone deficit," ait Suetonius, oracula et omina modo suo subiciens, "ac subinde tacta de caelo Caesarum aede capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti etiam sceptrum a manibus excussum est."[9] Nihilominus, opus continuavit vel subinde vel post spatium temporis: liber septimus vitas comprehendit Galbae, Othonis, Vitellii uno anno elevati et mortui; liber octavus familiam Flaviam, scilicet Vespasianum, Titum, Domitianum.
In vita cuiusque Caesaris auctor loquitur de nativitate et proavis, de iuventute, de cursu honorum vel praeparatione ad imperium; deinde de imperio "per species,"[10] id est, de generositate, de administratione, de successibus militaribus; deinde de figura, de regimine, de indole; postremo de morte.
1. Divus Iulius - 2. Divus Augustus - 3. Tiberius - 4. Gaius - 5. Divus Claudius - 6. Nero - 7. Galba, Otho, Vitellius - 8. Divus Vespasianus, Titus, Domitianus
Initium libri I, de origine et pueritia C. Iulii Caesaris disserens, deperditum est cum praefatione et dedicatione. Textus servatus incipit abrupto, sine nomine subiecti, "Annum agens sextum decimum patrem amisit." In hoc libro Suetonius fere viginti fontes anteriores citat. Inter eos quattuor opera etiam hodie servantur, scilicet Catulli Carmina; Ciceronis De officiis et Brutus sive De oratore; Auli Hirtii continuatio librorum De bello Gallico.[11] Quindecim opera vel auctores hic citati hodie deperditi sunt, scilicet Marcus Actorius Naso, Titus Ampius, Asinius Pollio, Marci Bibuli edicta, Marcus Brutus, Ciceronis Epistulae deperditae, Cornelius Balbus, Gaius Curio senior, Gaius Curio iunior, Dolabella, Licinius Calvus, Gaius Memmius, Gaius Oppius, Tanusius Geminus, Quintus Tubero; necnon carmina et epigrammata popularia quae Suetonius e traditione sive e scriptis aliorum dempsit.[12]
Suetonius in libro II de Augusto disserit, a gente Octavia incipiens sub regibus et consulibus satis clara. Deinde nativitatem et iuventutem ipsius Augusti describit, proelia quae pro parte Caesaris pugnavit, bella civilia in quibus Brutum et Cassium necnon M. Antonium debellavit, magistratus et honores quos ante tempus et in perpetuitate cepit, aedificia quae construxit, leges moresque quos rei publicae reddidit, formam quam provinciis et regnis tributariis constituit. In fine familiam et indolem et mortem Augusti descripsit. In hoc libro Suetonius citat librum De vita sua, edictaque et alia scripta Augusti necnon epistulas quas cum Tiberio, Livia et Iulia intermisit,[13] epistulas etiam Marci Antonii[14]; et scriptum aliquid C. Drusi.[15] Citat et opera nunc deperdita Aquilii Nigri, Cremutii Cordi, Iulii Marathi, Asclepiadis Mendetis,[16] carmina et graphita popularia,[17] Acta Senatus et decretum publicum Velitrarum[18] necnon antiquitates et monumenta nonnulla.[19]
In libro III ab historia gentis Claudiae incipiens de patre et matre Tiberii disserit, de iuventute, de exsilio in insula Rhodo, de reditu et bellis Germanicis. Postea successionem Tiberii ad principatum narrat et res postea gestas, vitam et studia et saevitiam imperatoris senescentis in insula Capreis, familiam et mortem. In hoc libro Suetonius citat epistulas Augusti Tiberio missas,[20] epistulam Tiberii ipsius Senatui missam et alia scripta principis,[21] fabulam Atellanam quandam, carmina popularia, graphita[22] et Acta Senatus.[23]
Liber IV originem, iuventutem et principatum imperatoris Gaii narrat quem sub nomine Caligulae cognovimus. Multa dicit de spectaculis, de criminibus, de crudelitate et luxuria Gaii, historiamque insuper addit de expeditione ad litora Oceani; in fine indolem et aegritudinem describit et coniurationem Cassii Chaerea aliorumque qui principi mortem intulerunt. De nativitate Gaii Suetonius citat Cn. Lentulum Gaetulicum, Plinius maior, epistulam Augusti Agrippinae missam et Acta diurna.[24] De rebus aliis citat carmina popularia[25] et narrationem avi sui.[26]
Liber V nativitatem et vitam Claudii praebet principibus Augusto, Tiberio et Gaio; quo mortuo Claudius avunculus "imperium cepit quantumvis mirabili casu",[27] principatumque gessit "modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam frivolus amentique similis".[28] Suetonius postea de indole huius principis, de matrimoniis, de negotiis a serie libertorum gestis et de exitu narrat. De Claudio Suetonius citat Historias, alia scripta quaedam et edicta principis ipsius, [29] epistulas Augusti Liviae missas[30] et carmina popularia.[31] De morte Claudii opiniones multas repetit, sed sine nominibus.[32]
De Nerone principe in libro VI legimus, sed ab initio de gente Domitia et de iuventute, principibus Gaio et Claudio, cui Nero successor fuit. Multa dicit Suetonius de spectaculis, de musica, de aurigis, de ludis Neroniis bis celebratis, de itinere Graeco, insuper de luxuria et libidinibus Neronis, in fine de habitu corporis et de morte a se illato. In hoc libro Suetonius citat libros manu scriptos principis ipsius[33] et carmina popularia.[34]
Liber VII brevius digerit de Sulpiciis qui cognomen Galba gesserunt et de cursu honorum Ser. Sulpicii Galbae qui, Nerone mortuo, principatum usurpavit sed mox a militibus necatus est Romae iuxta lacum Curtium. Othonis successio iam describitur, olim Neronis familiaris vel parasitus et qui amicum vindicare praetendebat, sed mox in Gallia Cisalpina debellatus mortem sibi conscivit. In fine principatum brevem et ingloriosam A. Vitellii narratur. In hoc libro citantur Quintus Elogius,[35] fabulam Atellanam quandam,[36] carmina popularia[37] et narrationem patris sui.[38]
-
Galba
-
Otho
-
Vitellius
-
Vespasianus
Liber VIII breviter historiam gentis Flaviae vitasque principum huius gentis praebet, scilicet T. Flavii Vespasiani (qui exercitum Vitellii debellavit) filiorumque Titi et Domitiani, qui in palatio suo interfectus est. Rursus in hoc libro Suetonius citat carmina popularia;[39] etiam opus Domitiani De cura capillorum.[40]
Fortuna operis
[recensere | fontem recensere]Librum De vita Caesarum imitavit inter primos Marius Maximus, scriptor operis hodie deperditi de imperatoribus a Nerva Caracallam usque. Post quem secutus est iste auctor (si re vera singulus fuit) qui fecit et partim finxit Historiam Augustam, id est, vitas imperatorum ab Hadriano usque ad Carum. Is recognovit Suetonium inventorem fuisse formulae vitarum imperialium, "emendatissimum et candidissimum scriptorem" "cui familiare fuit amare brevitatem".[41]
Historici posteriores Suetonium legerunt fere omnes, citaverunt nonnulli, interdum sine nomine. Qui nunc legit Eutropium, exempli gratia de bello Gallico Caesaris scribentem, verba Suetonii recognovit leviter modificata: "per tot successus ter nec amplius adversum casum expertus" (Suetonius); "inter tot successus ter male pugnavit" (Eutropius).[42] Inter lectores antiquos operis Suetonii oportet etiam numerare poetam Ausonium: ille in serie epigrammatum cuius titulus est Caesares viginti quattuor principes laudat, quorum duodecim anteriores (a Caesare Domitianum usque) ex opere Suetonii depicti sunt.
Aevo mediaevali Suetonium admiraverunt et imitaverunt auctores vitarum regum et imperatorum, inter quos Eginhardus qui Vitam Karoli Magni scripsit, Asserius qui De rebus gestis Alfredi. Eginhardus figuram faciei et corporis imperatoris Caroli e verbis Suetonii de Augusto conficit.[43] Aevo Renascentiae eruditi notissimi, Desiderius Erasmus, Philippus Beroaldus, opus De vita Caesarum recensuerunt;[44] alii in linguas vernaculares verterunt, sicut Italiane Paulus del Rosso (1556), Anglice Philemon Holland (1606). Editio princeps operis anno 1470 divulgata est; eruditus Iohannes de Gruber enumeravit 200 editiones, vel etiam plures, ab eo anno usque ad 1829 editas.[45]
Recentioribus aevis ei qui disseruerunt de natura auctoris et operis interdum deminuerunt: "Sueton schreibt farblos" ('Suetonius sine colore scribit'); "Un vero scrittore non è" ('Verus scriptor non est'); "un succubo dei fonti" ('a fontibus suis compressus'); "often displeasing and sometimes actually incomprehensible" ('saepe molestus, interdum imperceptibilis').[46] Qui talia dicebant aut non potuerunt explicare, aut non tentaverunt, quomodo libri ita scripti per undeviginti saecula lectoribus nullo tempore carebant. Eruditi hodie promptius recognoscunt huius scriptoris stylum artless ("incultum"), sed perspicuum et expolitum.[47]
Historici qui nostro tempore de principatu Romano et de imperio ineunte scripserunt, omnes opere Suetonii usi sunt. Qui de patronatu scripserunt, qui prosopographiam aulae principum excogitaverunt, qui vitas imperatorum et coaevalium confecerunt, Suetonium laudant ut repertorem fontium verborumque aliter ignotorum de principibus Romanis generosum et indefatigabilem. Opere Suetonii usus est inter alii Robertus Graves, poëta Anglicus qui et mythistoriam late notam conscripsit de vita Claudii sub titulis Ego Claudius et Deus Claudius anno 1934 divulgatam. Graves ipse postea libros De vita Caesarum Anglice vertit et anno 1957 edidit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ E. Marec et H. G. Pflaum, "Nouvelle inscription sur la carrière de Suetone, l'historien" in Comptes rendus de l'Académie des Inscriptions et Belles Lettres (1952) pp. 76–85.
- ↑ Historia Augusta "Hadrianus" 11.3.
- ↑ Ioannes Lydus, De magistratibus 2.6.
- ↑ K. R. Bradley, "Imperial Virtues in Suetonius' Caesares," JIES 4 (1976): 245–253; K. R. Bradley, "The Significance of the Spectacula in Suetonius' Caesares," RSA 11 (1981): 129–137.
- ↑ Townend (1967) pp. 90–91.
- ↑ David Potter, "Suetonius" in The Cambridge Dictionary of Classical Civilization (Cantabrigiae 2006), 847–848.
- ↑ De vita Caesarum "Otho" 10, "Gaius" 19.
- ↑ Dalby (2001) pp. 63-64.
- ↑ De vita Caesarum "Galba" 1; Ronaldus Syme, "The Travels of Suetonius Tranquillus" in Hermes vol. 109 (1981) pp. 105–117 JSTOR
- ↑ De vita Caesarum "Augustus" 9.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Iulius" 73, 30, 55–56.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Iulius" 20, 49, 51, 80.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Augustus" 2, 27, 28, 31, 40, 42, 51, 62, 64, 71, 74, 76, 85-88, 101.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Augustus" 2, 4, 10, 69-70.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Augustus" 94.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Augustus" 11, 35, 79, 94.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Augustus" 70.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Augustus" 1, 5, 58, cf. 36.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Augustus" 7, 12, 16, 50.
- ↑ De vita Caesarum "Tiberius" 21.
- ↑ De vita Caesarum "Tiberius" 67, 70–71.
- ↑ De vita Caesarum "Tiberius" 45, 52, 59
- ↑ De vita Caesarum "Tiberius" 28, 73.
- ↑ De vita Caesarum "Gaius" 8.
- ↑ De vita Caesarum "Gaius" 6, 8.
- ↑ De vita Caesarum "Gaius" 19.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Claudius" 10.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Claudius" 15.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Claudius" 2, 16, 21, cf. 41-42.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Claudius" 4.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Claudius" 1.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Claudius" 44, cf. "Nero" 33.
- ↑ De vita Caesarum "Nero" 52.
- ↑ De vita Caesarum "Nero" 39.
- ↑ De vita Caesarum "Vitellius" 1.
- ↑ De vita Caesarum "Galba" 13.
- ↑ De vita Caesarum "Galba" 6, 20; "Otho" 3; "Vitellius" 14.
- ↑ De vita Caesarum "Otho" 10.
- ↑ De vita Caesarum "Domitianus" 14, 23.
- ↑ De vita Caesarum "Domitianus" 18.
- ↑ Historia Augusta "Quadrigae tyrannorum" 1.1-2.
- ↑ De vita Caesarum "Divus Iulius" 25; Eutropius, Breviarium 6.17.
- ↑ Eginhardus, Vita Karoli Magni 22; vide Asser's Life of Alfred ed. W. H. Stevenson (Oxonii 1904) p. lxxxii.
- ↑ Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 494-501.
- ↑ I. de Gruber in Jahrbücher für Philologie suppl. 3 (1834), 142–149; Ihm (1908) p. ix.
- ↑ Norden, Funaioli et D'Anna a Lounsbury (1987) citati; Townend (1967), 92.
- ↑ Wallace-Hadrill (1983); Lounsbury (1987); Murison (1992), viii.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones antiquissimi
- 1470 : Ioannes Andreae, ed., C. Suetonii Tranquilli De duodecim Cesaribus liber. Romae: Sweynheym et Pannartz Textus apud Monacenses
- 1471 : Caii Suetonii Tranquilli De vita .xii. Caesarum. [Venetiis:] Nicoleos Ienson Textus apud Monacenses
- 1475/1477? : C. Suetonii Tranquilli De vita .xii. Caesarum. [Bononiae?] Textus apud Monacenses
- Editiones et versiones recentiores integrae
- C. Suetoni Tranquilli opera, vol. I: De vita Caesarum libri VIII ed. Maximilianus Ihm. Leipzig: Teubner, 1908. (Bibliotheca Teubneriana) (Latine)
- Suetonius, with an English translation by J. C. Rolfe. London: Heinemann, 1913-4. (Loeb Classical Library) (Latine, Anglice)
- Suétone, Vies des douze Césars; texte établi par Henri Ailloud.. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1931-2. 3 voll. (Collection des universités de France) (Latine, Francogallice)
- Sueton, Kaiserbiographien; lateinisch und deutsch von Otto Wittstock. Berolini: Akademie Verlag, 1993. ISBN 3-05-001844-5 (Latine, Theodisce)
- The historie of twelue Cæsars, Emperors of Rome; written in Latine by C. Suetonius Tranquillus; and newly translated by Philemon Holland. London: M. Lownes, 1606. (Anglice)
- Robert Graves, interpres, Gaius Suetonius Tranquillus: The Twelve Caesars. Harmondsworth: Penguin, 1957. (Penguin Classics) (Anglice)
- Suétone, Les douze Césars; texte traduit et annoté par Maurice Rat. Lutetiae: Garnier, 1954-1955. 2 voll. (Francogallice)
- Le vite de dodici Cesari, primi imperatori Romani, di Gaio Svetonio Tranqvillo; novamente in bonissima lingua Toscana tradotte per M. Paolo del Rosso cittadino fiorentino. In Vinegia per Pietro Bosello, 1556. (Italiane)
- De omni opere
- Badel, Christophe. 2022. "La gula de César: sur le corps vorace de l’empereur romain" in Anne Gangloff, Gilles Gorre, edd., Le Corps des souverains dans les mondes hellénistique et romain (Redonis: Presses universitaires de Rennes, 2022) pp. 63-80
- Baldwin, Barry. 1983. Suetonius: Biographer of the Caesars. Amstelodami: A. M. Hakkert.
- Cizek, Eugen. 1977. Structures et idéologie dans "Les vies des douze Césars" de Suétone. Bucarestis: Editura Academiei; Lutetiae: Les Belles Lettres.
- Dalby, Andrew. 2001. "Dining with the Caesars." In Food and the memory: papers of the Oxford Symposium on Food and Cookery 2000, ed. Harlan Walker, 62–88. Totnes: Prospect Books.
- Lounsbury, R. C. 1987. The Arts of Suetonius: an introduction. Novi Eboraci.
- Wolf Steidle. 1951. Sueton und die antike Biographie.
- Townend, G. B. 1967. "Suetonius and his influence." In Latin biography, ed. T. A. Dorey. Londinii: Routledge & Kegan Paul.
- Wallace-Hadrill, Andrew, 1983. Suetonius: The Scholar and His Caesars. Londinii: Duckworth.
- De libris singulis
- I
- C. Suetoni Tranquilli Divus Iulius ed. H. E. Butler, M. Cary. Oxford: Clarendon Press, 1927; nova editio a G.B. Townend. Bristoliae: Bristol Classical Press, 1982.
- II
- Svetonio, Divus Augustus (De vita caesarum liber II) ed. Mario Attilio Levi. Florentiae: "La nuova Italia", 1951
- Suetonius, Divus Augustus ed. John M. Carter. Bristoliae: Bristol Classical Press, 1982.
- III
- Suetonius, Tiberius ed. Hugh Lindsay. Londinii: Bristol Classical Press, 1995.
- IV
- Joseph H. Maurer, A commentary on C. Suetonii Tranquilli vita C. Caligulae Caesaris chapters i-xxi. Philadelphiae, 1949
- Donna W. Hurley, An historical and historiographical commentary on Suetonius' Life of C. Caligula. Atlantae: Scholars Press, 1993. ISBN 1-55540-880-X
- Suetonius, Caligula ed. Hugh Lindsay. Londinii: Bristol Classical Press, 1993.
- D. Wardle, Suetonius' Life of Caligula: a commentary. Bruxellis: Latomus, 1994.
- V
- Sueton, Leben des Claudius und Nero ed. Wilhelm Kierdorf. Paderborn: Schöningh, 1992. ISBN 3-506-99430-1.
- Suetonius, Claudius ed. J. Mottershead. Bristoliae: Bristol Classical Press, 1986.
- Suetonius, Divus Claudius ed. Donna W. Hurley. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2001.
- VI
- Sueton, Leben des Claudius und Nero ed. Wilhelm Kierdorf. Paderborn: Schöningh, 1992. ISBN 3-506-99430-1.
- Suetonius, Nero ed. B. H. Warmington. Londinii: Bristol Classical Press, 1999.
- VII
- Suetonii Tranquilli De vita Caesarum libri vii-viii ed. G. W. Mooney. Eblanae, 1930.
- C. Svetonio Tranquillo, Vite di Galba, Otone, Vitellio ed. Paola Venini. Taurini: G. B. Paravia, 1977.
- Paola Venini, Sulle vite svetoniane di Galba, Otone e Vitellio" in Rendiconti dell'Istituto Lombardo, classe di lettere vol. 104 (1974) pp. 991-1014.
- Suetonius, Lives of Galba, Otho & Vitellius ed. David Shotter. Warminster: Aris & Phillips, 1993. ISBN 0-85668-538-0
- Suetonius, Galba, Otho, Vitellius ed. Charles L. Murison. Londinii: Bristol Classical Press, 1992.
- D. T. Benediktson, "Structure and fate in Suetonius' Life of Galba" in Classical journal vol. 92 (1997) pp. 167-173.
- L. Braun, "Galba und Otho bei Plutarch und Sueton" in Hermes vol. 120 (1992) pp. 90-102.
- J. W. Burke, "Emblematic scenes in Suetonius' Vitellius" in Histos vol. 2 (1998).
- E. Cizek, "La mort de Vitellius dans les Vies des douze Césars de Suétone" in Revue des études anciennes vol. 77 (1975) pp. 125-130.
- S. Frangoulidis, "Tacitus, Plutarch and Suetonius on the death of Galba" in Favonius vol. 3 (1991) pp. 1-10
- P. Venini, Vite di Galba, Otone, Vitellio. Taurinis, 1977
- VIII
- Suetonii Tranquilli De vita Caesarum libri vii-viii ed. G. W. Mooney. Eblanae, 1930.
- C. Suetoni Tranquilli Divus Vespasianus ed. A. W. Braithwaite. Oxonii: Clarendon Press, 1927.
- Suetonius, Vespasian ed. Brian W. Jones. Bristoliae: Bristol Classical Press, 2000. ISBN 1-85399-584-3.
- Hans Martinet, C. Suetonius Tranquillus, Divus Titus: Kommentar. Königstein am Taunus: Hain, 1981.
- Suetonio, Vita di Domiziano ed. & interpr. Francesco Galli. Romae: Edizioni dell’Ateneo, 1991.
- Suetonius, Domitian ed. Brian W. Jones. Bristoliae: Bristol Classical Press, 1996.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Codices in interrete legibiles
- Bibliotheca Nationalis Francica: MS. Lat. 6115 ("Memmianus"): series imaginum
- Bibliotheca Apostolica Vaticana: MS. Vat. Lat. 1904 (Caesarem, Augustum, Tiberium, Gaium cc. 1-3 tantum continens): series imaginum
- Bibliotheca Augusta Guelpherbytana: MS. Gudianus 268: series imaginum (pagina difficilis. Ut manuscriptum legas, imprime "Faksimile in der WDB")
- Varia
- De vita Caesarum apud Lacus Curtius (Latine, Anglice)
- Opera Suetonii apud The Latin Library (Latine)
- The Lives of the Twelve Caesars apud Gutenberg (Anglice)
- Les vies des douze Césars apud Wikisource (Francice)
- ЖИЗНЬ ДВЕНАДЦАТИ ЦЕЗАРЕЙ (Russice)
- Die zwölf Caesaren textus incompletus (Theodisce)
- Fontes Suetonii (Latine)