Jump to content

Eärendil

Latinitas bona
E Vicipaedia

Eärendil, quod nomen Eärendil, –is latinizamus, est persona e legendario Tolkien orta.

In lingua ficticia Quenya a Tolkien inventa Eärendil "maris amator" dicit, sed verus nominis origo omnino differt. Est enim persona mythologica Germanica Nordice Aurvandil, Anglosaxonice Ēarendel, in lingua Theodisca alta Orentil, Erentil, Latine Horvendillus appellatus, quod nomen "vagans luminosus" dicit et probabiliter "lucifer". Homines duo legendarii id nomen gesserunt, i.e. Horvendillus qui secundum Saxonem pater fuit Amlethi rexque Daniae, atque Erentil eques in Orientem peregrinus, heros carminis Theodisci Erentil, unusque qui re vera vixit Orentil Bavarus medio saeculo IX florens. Tolkien autem Eärendil in legendarium suum non ex his fontibus sed e litteris Anglosaxonicis inseruit: Ēarendel enim nomen mellifluissimum censens interpretationem ab initio Anglosaxonicam accepit. Ibi vates Cynewulf cantavit:

Éala Éarendel engla beorhtast
ofer middangeard monnum sended,

scilicet "ave Ēarendel, angelorum splendidissime, super terram mediam hominum nuntie".

Ergo Frodo Baggins in The Two Towers capsam suam stellariam hyalinam apostrophizat, Cynewulf haud infideliter sequens, lingua Quenya utens: Aiya Eärendil elenion ancalima!, scilicet "ave Eärendil, stellarum splendidissime!"

Eärendil was a mariner

[recensere | fontem recensere]

Ergo iam in The Fellowship of the Ring Frodo Bilbonem audit qui in convivio Dryadum epyllion lyricum allitterationibus repletum cantitat, incipit:

Eärendil was a mariner
That tarried in Arvernien:
He built a boat of timber felled
In Nimbrethil to journey in.

Genus litterarum quo usus est non Hobbitorum sed Alforum esse praetenditur. Omnium carminum in serie Domini Anulorum longissimum, cum contextu narrativo haud bene congruens, ab omnibus aliis carminibus schemati prosodico differt.

Éarendel sprang up from the Ocean's cup

[recensere | fontem recensere]

Rationem harum rerum eruditi recenter evolverunt. Tolkien enim carmen de Éarendel lucifero, pulchritudinem nominis iam admirans, anno 1914 composuerat, incipit:

Éarendel sprang up from the Ocean's cup
In the gloom of the mid-world's rim
From the door of Night as a ray of light
Leapt over the twilight brim;

Ibi videtur origo legendarii omnis: nihil enim antea de Terra Media scripsisse censetur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]