Eduardus Westermarck
Eduardus Westermarck (1862 – 1939) fuit philosophus et anthropologus et sociologus Finnicus, qui cum alia tum moralitatem, historiam universam matrimonii, instituta religiosa, et prohibitionem incesti investigavit. Quibus operibus apud omnes gentes innotuit.
De vita
[recensere | fontem recensere]Eduardus Alexander Westermarck Helsingiae die 20 Novembris anno 1862 natus est ex Constancia Gustava Maria Blomqvist matre et Nichola (Nils) Christiano Westermarck patre, ratiocinatore ("camerario") universitatis Helsingiensis. Familia ad classem mediam pertinebat. Eduardus iam a pueritia asthmate difficili laborabat, qua de causa identidem cursum scholae interrumpere cogebatur.
Westermarck in Lyceo normali Suecico Helsingiae examen maturitatis anno 1881 fecit. Finitis scholae studiis apud universitatem Helsingiensem praeter philosophiam etiam studiis aestheticae, historiae, litterarumque modernarum se dedidit.[1] Philosophiae candidatus anno 1886 et doctor anno 1890 factus est.
Ab anno 1906 ad annum 1918 Westermarck munere professoris philosophiae practicae in universitate Helsingiensi functus est; deinde anno 1918 primus rector Academiae Aboensis (Åbo Akademi) nominatus est. Ibidem etiam officium philosophiae professoris possedit ab anno 1918 ad annum 1932. Praeterea munere sociologiae professoris apud London School of Economics ab anno 1907 ad 1930 functus est.
Eduardus Westermarck impetu asthmatico vitam amisit die 3 Septembris anno 1939.
De vita scientifica
[recensere | fontem recensere]Westermarck naturalismo Europaeo, theoria evolutionis, nec non critica religionis valde movebatur, et Carolus Darwin, Ernestus Haeckel, Herbertus Spencer magnam vim apud eum habebant. Cum annis 1887-1888 in Anglia habitaret et scriberet, necesxitsitudinem cum mundo scientifico coniunxit ope amici sui Iacobi Sully psychologi.
Examen licentiati opere The Origin of Human Marriage (1889) absolvit, quo arguit matrimonium longinquo temporum progressu institutum esse, et quidem continuationem speciemque socialem evolutionis biologicae. Quod opus valde auctum, The History of Human Marriageinscriptum, biennio post divulgavit. Hanc investigationem ad trium voluminum opus amplificatam anno 1921 edendam curavit. Quo opere in octo saltem linguas converso magnam laudem et gloriam suo tempore consecutus est.
Westermarck moralitatem humanam in singulorum hominum psychologia et humani generis hereditate biologica posuit. Historicis nixus fontibus, aboriginum observatis moribus, animaliumque considerata vita de matrimonio ita iudicavit: sexualitatem humanam ab origine ad monogamiam nec ad promiscuitatem conformatam esse. Tabu incesti natura ex coniunctim crescendo evolutum esse neque, ut credidit Sigmundus Freud, ex eo, quod vetitum sit, consecutum. Effectus Westermarck qui dicitur multas disceptationes evocavit.
The Origin and Development of the Moral Ideas (1906-1908) opus magnum Eduardi Westermarck est. In quo opere in duas partes diviso Westermarck theoria evolutionis nixus relativismum moralem pertractavit. Enuntiata moralia valere dixit propter leges, quae in societate per evolutionem longam ita creverint, ut vitam societatis quam optime sustinere possent. Qualem homo singularis notionem bonorum et malorum habeat, ex poenis praemiis offensionibus voluptatibus ab aliis hominibus acceptis dependere.
In opere philosophico Ethical Relativity (1932) Westermarck sententias ethicas in animi motibus positas esse argumentatus est. Ultimo libro, Christianity and Morals (1939), Westermarck moralitatem non opera religionis Christianae sed sua sponte progressam esse arguit.
Westermarck studia campestria multum exercebat, nam post annum 1898 novem in summa annis in Maroco versatus est. Re quidem vera Marocum illi prima fuit statio magni conatus anthropologici, quo se per orbem terrarum (Americam Australem, Australiam, Polynesiam, Malaesiam, Indiam) ferri cogitaverat.[2] Sed apud Marocanos tanto studio versatus est, ut villam Tingitanam — quam fortasse Ciceronem secutus "Tusculum" nuncupabat — sibi adquireret, nam quam facillime ibi cum hominibus loci amicitias iungebat. Amicissime quidem usus est adiutore Abdessalam El-Baqqali (1875-1942), quo duce multifariam in Maroco studia campestria exercebat.
Ita studia anthropologica Eduardi Westermarck in Maroco novam intentionem habuerunt, intellexit enim, quanti sit in res societatis singularis subtiliter penetrare linguamque loci discere. Plurimum id agebat, ut cognitionibus, quas ab incolis loci percontatus erat, usus originem distributionemque certorum morum et opinionum exploraret. His ex studiis campestribus nati sunt Marriage Ceremonies in Morocco (1914), Ritual and Belief in Morocco I–II (1926), et Wit and Wisdom in Morocco (1930).
Opera potiora
[recensere | fontem recensere]- 1889: The History of Human Marriage I. The Origin of Human Marriage
- 1906-1908: The Origin and Development of the Moral Ideas, I−II
- 1912: Ceremonies and Beliefs connected with Agriculture, Certain Dates and the Solar Year, and the Weather in Morocco
- 1914: Marriage Ceremonies in Morocco
- 1916: The Moorish Conception of Holiness (baraka)
- 1918: Sex år i Marocko. Reseskildringar ('Sex anni in Maroco. Periegetica')
- 1920: The Belief in Spirits in Morocco
- 1926: Ritual and Belief in Morocco, I−II
- 1927: Minnen ur mitt liv ('Memoriae vitae meae')
- 1929: Marriage
- 1930: Wit and Wisdom in Morocco. A Study of Native Proverbs
- 1932: Early Beliefs and their Social Influence
- 1932: Ethical Relativity
- 1933: Pagan Survivals in Mohammedan Civilization
- 1934: Three Essays on Sex and Marriage
- 1936: Äktenskapets framtid i västerlandet ('Futura matrimonii in terris occidentalibus')
- 1939: Christianity and Morals
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Aho, Jouko (2018) Westermarck, Edvard. Kansallisbiografia. Suomalaisen Kirjallisuuden Seura.
- Hertzberg, Lars (2014) WESTERMARCK, Edvard. Biografiskt lexikon för Finland.
- Lagerborg, R. (1951) Om Edvard Westermarck och verken från hans verkstad under hans tolv sista år 1927 - 1939.
- Lagerspetz, Olli (2007) Westermarck, Edvard. Ensyklopedia Logos.
- Lagerspetz, Olli & Suolinna, Kirsti (2014) Edward Westermarck: intellectual networks, philosophy and social anthropology. Finnish Society of Sciences and Letters.
- Pipatti, Otto (2019) Morality Made Visible: Edward Westermarck's Moral and Social Theory. Routledge.