Elias (propheta)
Elias (in Nova Vulgata, sed "Elia" in Vulgata, etiam "Helia" in antiquis scriptoribus, Hebraice אליהו Elijahu vel Elijah, qui significat "Deus meus est JHVH") primus magnus propheta Veteris Testamenti fuit qui tempore regum Achab et Ochoziae primo dimidio saeculi noni a.C.n. in regno Israel prodiit.
Hoc tempore maior populi pars cultum uno Deo, Jahwe, decessit et Baalim secutus est, ob phoenicem Iezabel, uxorem regis Achab, quae multos prophetas Jahwe interfecit (1 Reg 18, 4).
Initio sui ministerii Elias nuntiat pluviam non fore per annos (1 Reg 17, 1). Primo sedat in torrente Charith, ubi corvi mirabile deferebant ei panem et carnes (1 Reg 17, 5-7). Postquam vadit in Sarepta Sidoniorum et manet apud mulierem viduam (1 Reg 17, 9 -16). Filius mulieris moritur et Elias eum revivit (1 Reg 17, 17 - 24).
Post tres annos sine pluvia Elias congregat omnem populum et 450 prophetas Baal in monte Carmeli ut cognoscat utrum Baal an Yahweh verus deus est. Elias facit cadere ignem e caelo super holocaustum et interfecit prophetas Baal (1 Reg 18, 19 - 40). Postquam pluvia grandis facta est.
Ob minas Iezabel, Elias in deserta fugit et postquam ad montem Horeb pergit et ibi cum Deo colloquitur (1 Reg 19, 1 - 18). Iussu Dei Elias unget Hazael regem super Syriam, et unget Iehu regem super Israel, et Eliseum unget prophetam.
Rex Achab vineam Naboth cupiebat, sed Naboth non volebat vendere hereditatem paternam. Iezabel iubet duos viros sceleratos falsum testimonium contra Naboth dicere et Naboth lapidatus est. In nomine Dei Elias nuntiat mortem Achab et Iezabel et finem stirpis eorum (1 Rey 21).
Postquam mortuus est Achab, regnavit Ochozias, filius eius. Ochozias aegrotavit et misit nuntios ad deum Beelzebub consultandum. Quam ob rem Elias nuntiavit mortem Ochoziae. Rex misit ad eum milites sed Elias fecit e caelo descendere super eos. Ad terciam vicem Elias descendit et locutus est regi, qui mortuus est iuxta sermonem Dei (2 Reg 1).
In fine vitae Elias ascendit per turbinem in caelum (2 Reg 2, 1-11).
Per multa saecula plures scriptores catholici putaverunt Eliam conditorem vitae monachalis[1] et etiam culti Virginis Mariae fuisse.[2]
Secundum quandam traditionem iudaicam (Mal 4, 5-6) et christianam (Mc 9, 11; Mt 17, 10) reditus Eliae initium finis mundi significabit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Johannes Trithemius, De Laudibus Ordinis Fratrum Carmelitarum, c. 1494, [MDZ 14]: “Helias, propheta Domini eximius, recte et catholice fundator Carmelitane Religionis dicitur, si eius facta ex Regum voluminibus absque inuidia discutiantur. Enimuero ipse montem Carmeli primus inhabitasse legitur, a quo fratres carmelite nominatur".
- ↑ Iuxta interpretationem “allegoricam” de 1 Reg 18, 44. Daniel a Virgine Maria, Vinea Carmeli seu Historia Eliani Ordinis, Antuerpiae 1662, p. 60: “Sanctus propheta Elias ipsum Ordinem ob honorem Virginis Mariae, ei in nubecula ostensae, instituit”.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ackermann, Jane (2003): Elijah. Prophet of Carmel, by Jane Ackerman. ICS Publications. ISBN 0-935216-30-8
Historia
[recensere | fontem recensere]- Miller, J. M. / Hayes J. H. (2004): A History of Ancient Israel and Judah. Louisville, KY: Westminster John Knox Press. ISBN 0-664-22358-3
Traditio popularis
[recensere | fontem recensere]- Bialik, H. N. / Ravnitzky, Y. H. (ed.) (1992): The Book of Legends. Sefer Ha-Aggadah. Novi Eboraci: Schocken Books. ISBN 0-8052-4113-2
- Ginzberg, Lewis (1956): Legends of the Bible. Philadelphiae: Jewish Publication Society of America.
- Schwartz, Howard (2004): Tree of Souls: The Mythology of Judaism. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-508679-1
- Wolfson, Ron / Grishaver, Joel L. (2003): Passover: The family Guide to Spiritual Celebration. Woodstock Montis Viridis: Jewish Lights Publishing. ISBN 1-58023-174-8
Elias in Alcorano
[recensere | fontem recensere]- Res gestae Eliae: 37:123–126, 37:127–128
- Laus Eliae: 6:85, 37:129–132
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Elia spectant (Elijah, Elijah (Biblical figure)). |
- Aegidius Camartus: Elias Thesbites sive de rebus, Eliae Prophetae commentarius posthumus, Parisiis 1631 (Latine)
- ELIJAH in: Jewish Encyclopedia (Anglice)
- Robert I Bradshaw: Elijah, commentatio prolixior cum bibliographia (Anglice)