Jump to content

Eversmeer

E Vicipaedia
Wikidata Eversmeer
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°34′0″N 7°26′0″E
Numerus incolarum: 850
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Widmundensis, Holtriem

Geographia

Superficies: 11.55 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Eversmeer: situs
Eversmeer: situs

Eversmeer est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Holtriem commune generale coniunxit.

Palus "Maris Aeterni" apud Eversmeer vicum sita

Eversmeer, commune Frisiae Orientalis, nomen cepit a palude "Ewiges Meer" (Lat: mare aeternum). Annis 1744 ad 1806 Frisia Orientalis, antea autonomus ducatus, ad Borussiam pertinuit. Tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Eversmeer Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Eversmeer pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in hanc regionem venerunt. Anno 1972 Eversmeer pars Holtriem communis generalis factum est. Hodie multi perigrinatores refectionis causa in commune veniunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eversmeer spectant.