Fermion
Fermion in physica particularum elementariarum est omnis particula elementaria volubilitate quantica semi-integra. Quae particulae e Henrico Fermi nuncupantur, physico ex Italia orto.
Omnes particulae hodie creduntur aut fermiones aut bosones esse posse. Inter Particulas elementarias sunt duodecim fermiones: sex quarca et sex leptones. Praeclarissimus inter fermiones est electron,massa circa 0.511 Mev, qui per Dirac aequationem describitur et volubilitatem ½ habet.
Cui classi aliis particulis compositis (quae non sunt elementariae) dari de eius constitutentium volubilitatis quanticae summa pendet: particulae cui summa semi-integra est fermiones sunt, particulae autem cui summa est integra sunt bosones.
Omnis particula fermionica (volubilitate semi-integra) Pauli exclusionis lege obtemperat, quae duo (aut plures) fermiones omnino negat eundem statum quantum simul umquam habere posse.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Richard M. Weiner, "Spin-statistics-quantum number connection and supersymmetry" apud arXiv
Nexus interni