Flavius Nevitta
Flavius Nevitta (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir militaris ac publicus Romanus origine Germanica saeculi quarti fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Nevitta anno 357 in exercitu Iuliani Caesaris ad Rhenum fortiter contra Iuthungos certavit[1]. Anno 361, cum Iulianus Augustus proclamatus bellum civile contra Constantium II imperatorem pararet, Nevitta magister equitum per Gallias nominatus est et tertiam partem exercitus Iuliani per Rhaetiam in hostem duxit[2] et Succos nullo resistente occupabat[3]. Anno 362 cum Claudio Mamertino consulatum gessit[4]. Eodem anno inter iudices fuit, qui Calchedontis contra inimicos Iuliani - inter alios et Flavium Taurum et Flavium Florentium consulares - egerunt[5]. Dux equitum Nevitta et expeditioni Persicae Iuliani anno 363 interfuit et ad Euphraten flumen processit[6] et inter oppugnationem oppidis Maozamalchae certavit[7]. Iuliano in expeditione necato Nevitta cum aliis Gallis ducibus militum ut Dagalaifo atque Victore et Arintheo, qui ex oriente orti sunt, candidatum imperii quaeritabat[8]. Nihil postea de eo novimus. Forsitan Iovianus novus imperator Christianus eum ab officio dimisit, quod Nevitta fautor religioni Romanae fuit, fortasse Iovianus eum removit, quod alium candidatum imperatoris adiuvaverat.[9]
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Flavius Taurus et Flavius Florentius |
Consul 362 cum Claudio Mamertino |
Successores: Imp. Caesar Flavius Claudius Iulianus Augustus IV et Flavius Sallustius |