Heloisa
Obitus: 15 Maii 1164; Oratory of the Paraclete
Patria: Francia
Familia
Memoria
Heloisa, vel Heloisa Argentolii monacha[1] vel Heloisa Paracleti abbatissa[2] (Francogallice Héloïse; nata 1098, mortua Abbatiae Paracleti die 15 Maii 1164 ), fuit monacha, philosopha, scriptrix, doctrix, et abbatissa.
Vita
[recensere | fontem recensere]Origo et pueritia Heloisae paene obscurae sunt. A monachis in monasterio Aкgentolii erudita, sermones Latinum, Graecum et Hebraicum didicit. Scribere et legere Lutetiae coepit. Opera de amore et matrimonio et amicitia similia operibus Ciceronis scripsit, in quibus epistulae, fabulae, carmina. Quorum pars autem amissa est. Petrus Abaelardus Heloisam valde peritam legendi scribendique vocat.
Petrum Abaelardum doctorem et philosophum scholasticum adamavit, cum discipula eius undeviginti annos esset. Aliquando Abaelardo nupsit et Astrolabium filium peperit. Exstant septem epistulae de rebus Abaelardi et Heloisae, in quibus monachicum munus castitatis adversus amorem suum disputant.
Postquam ab Abaelardo digressus est, Heloisa monacha et tunc abbatissa Paracleti erat. Tandem praelata nullius erat, habens praedia per Franciam.
Primum corpus Heloisae iuxta illud Abaelardi sepultum erat; saeculo undevicesimo autem ambo Lutetiam mota sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Abelard, Peter, et Héloïse. 1883. Abelard and Heloise: A Mediaeval Romance, ed. Joseph Berington et Abby Sage Richardson.
- Editors of the Encyclopaedia Brittanica. 2022. "Héloïse."
- Hare, J. B. 2006. Introduction to The Love Letters of Abelard and Heloise.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Heloissam spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |