Henricus Ohser
Henricus Ohser, cui pseudonymum e.o. plauen (natus die 18 Martii 1903 in Untergettengrün apud Plaviam Variscorum, mortuus die 6 Aprilis 1944 Berolini), clavicarius, illustrator librorum et gryllorum designator Germanus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Postquam artem clavicarii didicit, academiam de artibus graphicis et librariis Lipsiae frequentavit. Amicus Ericus Kästner ei laborem apud periodicum Plauener Volkszeitung transegit. Ex anno 1927 Henricus Ohser Berolini vixit ubi laborabat bibliopolis in sodalitate Büchergilde Gutenberg congregatis; illi democratiae sociali favebant. Insuper servitia sua variis ephemeridibus Berolinensibus offerebat.
Nazismo vincente anno 1933 subito opera et Ohser et Kästner officialiter nullius aestimata sunt. Cum Ohser ab "Associatione Germanica delineatorum pro periodicis" non acciperetur, labor cedendus fuit. Quoniam periodicum Berliner Illustrierte artificem pro serie imaginum nova quaerebat, creationes Ohser feliciter denuo permissae sunt.
Pseudonymo e. o. plauen (id secundum oppidum ubi adulescentiam peregerat) inde ab anno 1934 seriem gratam praetitulatam Vater und Sohn exaravit. Anno 1942 una cum Manfredo Schmidt primam pelliculam animatoriam Germanicam confecit, cui titulus Armer Hansi. Coactus in nazistarum propaganda operam nabat gryllos ad militum inimicorum detrectationem exarans.
In carcerem coniectus est propterea quod regimen criticaverat. In vigilia vocationis ante Tribunal populare Rolandi Freisler mortem sibi conscivit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Detlef Manfred Müller: Erich Ohser – e.o.plauen (1903–1944) – Der politische Zeichner. Annäherung an eine Künstlerexistenz in ‚Weimarer Republik’ und ‚Drittem Reich’. Katalogessay, Vogtlandmuseum Plauen, Plauen 2004.
- Detlef Manfred Müller: Erich Ohser – e.o.plauen (1903–1944) – Vater und Sohn & die Berliner Illustrirte Zeitung der Jahre 1934–1937. Ein Idyll mit dpppeltem Boden? Katalogbuch, Galerie e.o.plauen, Plauen 2009.
- Eva Züchner: Der verschwundene Journalist. Eine deutsche Geschichte. Berlin Verlag, Berlin 2010, ISBN 978-3-8270-0896-1, S. 222–230.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Ohser spectant. |